Isaiah 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. |
| 2 | [Audite, cæli, et auribus percipe, terra,/ quoniam Dominus locutus est./ Filios enutrivi, et exaltavi ;/ ipsi autem spreverunt me./ |
| 3 | Cognovit bos possessorem suum,/ et asinus præsepe domini sui ;/ Israël autem me non cognovit,/ et populus meus non intellexit./ |
| 4 | Væ genti peccatrici,/ populo gravi iniquitate,/ semini nequam, filiis sceleratis !/ dereliquerunt Dominum ;/ blasphemaverunt Sanctum Israël ;/ abalienati sunt retrorsum./ |
| 5 | Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?/ omne caput languidum,/ et omne cor mrens./ |
| 6 | A planta pedis usque ad verticem,/ non est in eo sanitas ;/ vulnus, et livor, et plaga tumens,/ non est circumligata, nec curata medicamine,/ neque fota oleo./ |
| 7 | Terra vestra deserta ;/ civitates vestræ succensæ igni :/ regionem vestram coram vobis alieni devorant,/ et desolabitur sicut in vastitate hostili./ |
| 8 | Et derelinquetur filia Sion/ ut umbraculum in vinea,/ et sicut tugurium in cucumerario,/ et sicut civitas quæ vastatur./ |
| 9 | Nisi Dominus exercituum/ reliquisset nobis semen,/ quasi Sodoma fuissemus,/ et quasi Gomorrha similes essemus./ |
| 10 | Audite verbum Domini,/ principes Sodomorum ;/ percipite auribus legem Dei nostri,/ populus Gomorrhæ./ |
| 11 | Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ?/ dicit Dominus./ Plenus sum :/ holocausta arietum,/ et adipem pinguium,/ et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,/ nolui./ |
| 12 | Cum veniretis ante conspectum meum,/ quis quæsivit hæc de manibus vestris,/ ut ambularetis in atriis meis ?/ |
| 13 | Ne offeratis ultra sacrificium frustra :/ incensum abominatio est mihi./ Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;/ iniqui sunt ctus vestri./ |
| 14 | Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :/ facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens./ |
| 15 | Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,/ et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :/ manus enim vestræ sanguine plenæ sunt./ |
| 16 | Lavamini, mundi estote ;/ auferte malum cogitationum vestrarum/ ab oculis meis :/ quiescite agere perverse,/ |
| 17 | discite benefacere ;/ quærite judicium, subvenite oppresso,/ judicate pupillo, defendite viduam.] |
| 18 | [Et venite, et arguite me, dicit Dominus./ Si fuerint peccata vestra ut coccinum,/ quasi nix dealbabuntur ;/ et si fuerint rubra quasi vermiculus,/ velut lana alba erunt./ |
| 19 | Si volueritis, et audieritis me,/ bona terræ comedetis./ |
| 20 | Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,/ gladius devorabit vos,/ quia os Domini locutum est./ |
| 21 | Quomodo facta est meretrix/ civitas fidelis, plena judicii ?/ justitia habitavit in ea,/ nunc autem homicidæ./ |
| 22 | Argentum tuum versum est in scoriam ;/ vinum tuum mistum est aqua./ |
| 23 | Principes tui infideles,/ socii furum./ Omnes diligunt munera,/ sequuntur retributiones./ Pupillo non judicant,/ et causa viduæ non ingreditur ad illos./ |
| 24 | Propter hoc ait Dominus,/ Deus exercituum, Fortis Israël :/ Heu ! consolabor super hostibus meis,/ et vindicabor de inimicis meis./ |
| 25 | Et convertam manum meam ad te,/ et excoquam ad puram scoriam tuam,/ et auferam omne stannum tuum./ |
| 26 | Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,/ et consiliarios tuos sicut antiquitus ;/ post hæc vocaberis civitas justi,/ urbs fidelis./ |
| 27 | Sion in judicio redimetur,/ et reducent eam in justitia./ |
| 28 | Et conteret scelestos, et peccatores simul ;/ et qui dereliquerunt Dominum consumentur./ |
| 29 | Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,/ et erubescetis super hortis quos elegeratis,/ |
| 30 | cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,/ et velut hortus absque aqua./ |
| 31 | Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,/ et opus vestrum quasi scintilla,/ et succendetur utrumque simul,/ et non erit qui extinguat.] |