Isaiah 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,/ de deserto venit,/ de terra horribili./ |
| 2 | Visio dura nuntiata est mihi :/ qui incredulus est infideliter agit ;/ et qui depopulator est vastat./ Ascende, Ælam ; obside, Mede ;/ omnem gemitum ejus cessare feci./ |
| 3 | Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;/ angustia possedit me/ sicut angustia parturientis ;/ corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem./ |
| 4 | Emarcuit cor meum ;/ tenebræ stupefecerunt me :/ Babylon dilecta mea/ posita est mihi in miraculum./ |
| 5 | Pone mensam, contemplare in specula/ comedentes et bibentes :/ surgite, principes,/ arripite clypeum./ |
| 6 | Hæc enim dixit mihi Dominus :/ Vade, et pone speculatorem,/ et quodcumque viderit annuntiet./ |
| 7 | Et vidit currum duorum equitum,/ ascensorem asini,/ et ascensorem cameli ;/ et contemplatus est diligenter multo intuitu./ |
| 8 | Et clamavit leo :/ Super speculam Domini ego sum,/ stans jugiter per diem ;/ et super custodiam meam ego sum,/ stans totis noctibus./ |
| 9 | Ecce iste venit ascensor/ vir bigæ equitum ;/ et respondit, et dixit :/ Cecidit, cecidit Babylon,/ et omnia sculptilia deorum ejus/ contrita sunt in terram./ |
| 10 | Tritura mea et filii areæ meæ,/ quæ audivi a Domino exercituum,/ Deo Israël,/ annuntiavi vobis.] |
| 11 | Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir :/ Custos, quid de nocte ?/ custos, quid de nocte ?/ |
| 12 | Dixit custos :/ Venit mane et nox ;/ si quæritis, quærite ;/ convertimini, venite.] |
| 13 | Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,/ in semitis Dedanim./ |
| 14 | Occurrentes sitienti ferte aquam,/ qui habitatis terram austri ;/ cum panibus occurrite fugienti./ |
| 15 | A facie enim gladiorum fugerunt,/ a facie gladii imminentis,/ a facie arcus extenti,/ a facie gravis prælii./ |
| 16 | Quoniam hæc dicit Dominus ad me :/ Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,/ et auferetur omnis gloria Cedar./ |
| 17 | Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium/ de filiis Cedar imminuentur ;/ Dominus enim Deus Israël locutus est.] |