Isaiah 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti/ et tu omnis in tecta ?/ |
| 2 | Clamoris plena, urbs frequens,/ civitas exsultans ;/ interfecti tui, non interfecti gladio,/ nec mortui in bello./ |
| 3 | Cuncti principes tui fugerunt simul/ dureque ligati sunt ;/ omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;/ procul fugerunt./ |
| 4 | Propterea dixi : Recedite a me :/ amare flebo ;/ nolite incumbere ut consolemini me/ super vastitate filiæ populi mei ;/ |
| 5 | dies enim interfectionis,/ et conculcationis, et fletuum,/ Domino Deo exercituum,/ in valle Visionis,/ scrutans murum,/ et magnificus super montem./ |
| 6 | Et Ælam sumpsit pharetram,/ currum hominis equitis,/ et parietem nudavit clypeus./ |
| 7 | Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,/ et equites ponent sedes suas in porta./ |
| 8 | Et revelabitur operimentum Judæ,/ et videbis in die illa/ armamentarium domus saltus./ |
| 9 | Et scissuras civitatis David videbitis,/ quia multiplicatæ sunt ;/ et congregastis aquas piscinæ inferioris,/ |
| 10 | et domos Jerusalem numerastis,/ et destruxistis domos ad muniendum murum./ |
| 11 | Et lacum fecistis inter duos muros/ ad aquam piscinæ veteris ;/ et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,/ et operatorem ejus de longe non vidistis./ |
| 12 | Et vocabit Dominus Deus exercituum/ in die illa/ ad fletum, et ad planctum,/ ad calvitium, et ad cingulum sacci ;/ |
| 13 | et ecce gaudium et lætitia,/ occidere vitulos et jugulare arietes,/ comedere carnes, et bibere vinum :/ comedamus et bibamus,/ cras enim moriemur./ |
| 14 | Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :/ Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,/ dicit Dominus Deus exercituum.] |
| 15 | [Hæc dicit Dominus Deus exercituum :/ Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,/ ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :/ |
| 16 | Quid tu hic, aut quasi quis hic ?/ quia excidisti tibi hic sepulchrum,/ excidisti in excelso memoriale diligenter,/ in petra tabernaculum tibi./ |
| 17 | Ecce Dominus asportari te faciet,/ sicut asportatur gallus gallinaceus ;/ et quasi amictum, sic sublevabit te./ |
| 18 | Coronans coronabit te tribulatione ;/ quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;/ ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,/ ignominia domus domini tui./ |
| 19 | Et expellam te de statione tua,/ et de ministerio tuo deponam te./ |
| 20 | Et erit in die illa :/ vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,/ |
| 21 | et induam illum tunica tua,/ et cingulo tuo confortabo eum,/ et potestatem tuam dabo in manu ejus ;/ et erit quasi pater habitantibus Jerusalem/ et domui Juda./ |
| 22 | Et dabo clavem domus David/ super humerum ejus ;/ et aperiet, et non erit qui claudat ;/ et claudet, et non erit qui aperiat./ |
| 23 | Et figam illum paxillum in loco fideli,/ et erit in solium gloriæ domui patris ejus./ |
| 24 | Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;/ vasorum diversa genera,/ omne vas parvulum,/ a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum./ |
| 25 | In die illa, dicit Dominus exercituum,/ auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,/ et frangetur, et cadet,/ et peribit quod pependerat in eo,/ quia Dominus locutus est.] |