Isaiah 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Domine, Deus meus es tu ;/ exaltabo te, et confitebor nomini tuo :/ quoniam fecisti mirabilia,/ cogitationes antiquas fideles. Amen./ |
| 2 | Quia posuisti civitatem in tumulum,/ urbem fortem in ruinam, domum alienorum :/ ut non sit civitas,/ et in sempiternum non ædificetur./ |
| 3 | Super hoc laudabit te populus fortis ;/ civitas gentium robustarum timebit te :/ |
| 4 | quia factus es fortitudo pauperi,/ fortitudo egeno in tribulatione sua,/ spes a turbine,/ umbraculum ab æstu ;/ spiritus enim robustorum/ quasi turbo impellens parietem./ |
| 5 | Sicut æstus in siti,/ tumultum alienorum humiliabis ;/ et quasi calore sub nube torrente,/ propaginem fortium marcescere facies./ |
| 6 | Et faciet Dominus exercituum/ omnibus populis in monte hoc/ convivium pinguium,/ convivium vindemiæ,/ pinguium medullatorum,/ vindemiæ defæcatæ./ |
| 7 | Et præcipitabit in monte isto/ faciem vinculi colligati super omnes populos,/ et telam quam orditus est super omnes nationes./ |
| 8 | Præcipitabit mortem in sempiternum ;/ et auferet Dominus Deus/ lacrimam ab omni facie,/ et opprobrium populi sui auferet/ de universa terra :/ quia Dominus locutus est.] |
| 9 | [Et dicet in die illa :/ Ecce Deus noster iste ;/ exspectavimus eum, et salvabit nos ;/ iste Dominus, sustinuimus eum :/ exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus./ |
| 10 | Quia requiescet manus Domini/ in monte isto ;/ et triturabitur Moab sub eo,/ sicuti teruntur paleæ in plaustro./ |
| 11 | Et extendet manus suas sub eo/ sicut extendit natans ad natandum ;/ et humiliabit gloriam ejus/ cum allisione manuum ejus./ |
| 12 | Et munimenta sublimium murorum tuorum/ concident, et humiliabuntur,/ et detrahentur in terram usque ad pulverem.] |