Isaiah 28
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,/ et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,/ qui erant in vertice vallis pinguissimæ,/ errantes a vino./ |
| 2 | Ecce validus et fortis Dominus/ sicut impetus grandinis ; turbo confringens,/ sicut impetus aquarum multarum inundantium/ et emissarum super terram spatiosam./ |
| 3 | Pedibus conculcabitur/ corona superbiæ ebriorum Ephraim./ |
| 4 | Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,/ qui est super verticem vallis pinguium,/ quasi temporaneum ante maturitatem autumni,/ quod, cum aspexerit videns,/ statim ut manu tenuerit, devorabit illud./ |
| 5 | In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,/ et sertum exsultationis residuo populi sui ;/ |
| 6 | et spiritus judicii sedenti super judicium,/ et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] |
| 7 | [Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;/ sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;/ absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,/ nescierunt videntem, ignoraverunt judicium./ |
| 8 | Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,/ ita ut non esset ultra locus./ |
| 9 | Quem docebit scientiam ?/ et quem intelligere faciet auditum ?/ Ablactatos a lacte,/ avulsos ab uberibus./ |
| 10 | Quia manda, remanda ; manda, remanda ;/ exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;/ modicum ibi, modicum ibi./ |
| 11 | In loquela enim labii,/ et lingua altera/ loquetur ad populum istum./ |
| 12 | Cui dixit : Hæc est requies mea,/ reficite lassum ;/ et hoc est meum refrigerium :/ et noluerunt audire./ |
| 13 | Et erit eis verbum Domini :/ Manda, remanda ; manda, remanda ;/ exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;/ modicum ibi, modicum ibi ;/ ut vadant, et cadant retrorsum,/ et conterantur, et illaqueentur, et capiantur./ |
| 14 | Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,/ qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem./ |
| 15 | Dixistis enim : Percussimus fdus cum morte,/ et cum inferno fecimus pactum :/ flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos/ quia posuimus mendacium spem nostram,/ et mendacio protecti sumus./ |
| 16 | Idcirco hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,/ lapidem probatum,/ angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;/ qui crediderit, non festinet./ |
| 17 | Et ponam in pondere judicium,/ et justitiam in mensura ;/ et subvertet grando spem mendacii,/ et protectionem aquæ inundabunt./ |
| 18 | Et delebitur fdus vestrum cum morte,/ et pactum vestrum cum inferno non stabit :/ flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem./ |
| 19 | Quandocumque pertransierit, tollet vos,/ quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;/ et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui./ |
| 20 | Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;/ et pallium breve utrumque operire non potest./ |
| 21 | Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;/ sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,/ ut faciat opus suum, alienum opus ejus :/ ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo./ |
| 22 | Et nunc nolite illudere,/ ne forte constringantur vincula vestra ;/ consummationem enim et abbreviationem audivi/ a Domino Deo exercituum, super universam terram.] |
| 23 | [Auribus percipite, et audite vocem meam :/ attendite, et audite eloquium meum./ |
| 24 | Numquid tota die arabit arans ut serat ?/ proscindet et sarriet humum suam ?/ |
| 25 | Nonne cum adæquaverit faciem ejus,/ seret gith et cyminum sparget ?/ et ponet triticum per ordinem, et hordeum,/ et milium, et viciam in finibus suis ?/ |
| 26 | Et erudiet illum in judicio ;/ Deus suus docebit illum./ |
| 27 | Non enim in serris triturabitur gith,/ nec rota plaustri super cyminum circuibit ;/ sed in virga excutietur gith,/ et cyminum in baculo./ |
| 28 | Panis autem comminuetur ;/ verum non in perpetuum triturans triturabit illum,/ neque vexabit eum rota plaustri,/ neque ungulis suis comminuet eum./ |
| 29 | Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,/ ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.] |