Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 29

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 28 30 →
vClementine1592
1 [Væ Ariel, Ariel/ civitas, quam expugnavit David !/ additus est annus ad annum :/ solemnitates evolutæ sunt./
2 Et circumvallabo Ariel,/ et erit tristis et mrens,/ et erit mihi quasi Ariel./
3 Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo,/ et jaciam contra te aggerem,/ et munimenta ponam in obsidionem tuam./
4 Humiliaberis, de terra loqueris,/ et de humo audietur eloquium tuum ;/ et erit quasi pythonis de terra vox tua,/ et de humo eloquium tuum mussitabit./
5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,/ et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ;/
6 eritque repente confestim./ A Domino exercituum visitabitur/ in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna/ turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis./
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ/ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,/ et omnes qui militaverunt, et obsederunt,/ et prævaluerunt adversus eam./
8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,/ cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;/ et sicut somniat sitiens et bibit,/ et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,/ et anima ejus vacua est :/ sic erit multitudo omnium gentium/ quæ dimicaverunt contra montem Sion./
9 Obstupescite et admiramini ;/ fluctuate et vacillate ;/ inebriamini, et non a vino ;/ movemini, et non ab ebrietate./
10 Quoniam miscuit vobis Dominus/ spiritum soporis ; claudet oculos vestros :/ prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet./
11 Et erit vobis visio omnium/ sicut verba libri signati,/ quem cum dederint scienti litteras,/ dicent : Lege istum :/ et respondebit : Non possum, signatus est enim./
12 Et dabitur liber nescienti litteras,/ diceturque ei : Lege ;/ et respondebit : Nescio litteras./
13 Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,/ et labiis suis glorificat me,/ cor autem ejus longe est a me,/ et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,/
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam/ populo huic miraculo grandi et stupendo ;/ peribit enim sapientia a sapientibus ejus,/ et intellectus prudentium ejus abscondetur./
15 Væ qui profundi estis corde,/ ut a Domino abscondatis consilium ;/ quorum sunt in tenebris opera,/ et dicunt : Quis videt nos ?/ et quis novit nos ?/
16 Perversa est hæc vestra cogitatio ;/ quasi si lutum contra figulum cogitet,/ et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;/ et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis./
17 Nonne adhuc in modico et in brevi/ convertetur Libanus in carmel,/ et carmel in saltum reputabitur ?/
18 Et audient in die illa surdi verba libri,/ et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt./
19 Et addent mites in Domino lætitiam,/ et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;/
20 quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,/ et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,/
21 qui peccare faciebant homines in verbo,/ et arguentem in porta supplantabant,/ et declinaverunt frustra a justo./
22 Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,/ qui redemit Abraham :/ Non modo confundetur Jacob,/ nec modo vultus ejus erubescet ;/
23 sed cum viderit filios suos,/ opera manuum mearum in medio sui/ sanctificantes nomen meum,/ et sanctificabunt Sanctum Jacob,/ et Deum Israël prædicabunt ;/
24 et scient errantes spiritu intellectum,/ et mussitatores discent legem.]