Isaiah 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. |
| 2 | [Et erit in novissimis diebus :/ præparatus mons domus Domini/ in vertice montium,/ et elevabitur super colles ;/ et fluent ad eum omnes gentes,/ |
| 3 | et ibunt populi multi, et dicent :/ Venite, et ascendamus ad montem Domini,/ et ad domum Dei Jacob ;/ et docebit nos vias suas,/ et ambulabimus in semitis ejus,/ quia de Sion exibit lex,/ et verbum Domini de Jerusalem./ |
| 4 | Et judicabit gentes,/ et arguet populos multos ;/ et conflabunt gladios suos in vomeres,/ et lanceas suas in falces./ Non levabit gens contra gentem gladium,/ nec exercebuntur ultra ad prælium./ |
| 5 | Domus Jacob, venite,/ et ambulemus in lumine Domini.] |
| 6 | [Projecisti enim populum tuum,/ domum Jacob,/ quia repleti sunt ut olim,/ et augeres habuerunt ut Philisthiim,/ et pueris alienis adhæserunt./ |
| 7 | Repleta est terra argento et auro,/ et non est finis thesaurorum ejus./ |
| 8 | Et repleta est terra ejus equis,/ et innumerabiles quadrigæ ejus./ Et repleta est terra ejus idolis ;/ opus manuum suarum adoraverunt,/ quod fecerunt digiti eorum./ |
| 9 | Et incurvavit se homo,/ et humiliatus est vir ;/ ne ergo dimittas eis./ |
| 10 | Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo/ a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus./ |
| 11 | Oculi sublimes hominis humiliati sunt,/ et incurvabitur altitudo virorum ;/ exaltabitur autem Dominus solus/ in die illa./ |
| 12 | Quia dies Domini exercituum/ super omnem superbum, et excelsum,/ et super omnem arrogantem,/ et humiliabitur ;/ |
| 13 | et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,/ et super omnes quercus Basan,/ |
| 14 | et super omnes montes excelsos,/ et super omnes colles elevatos,/ |
| 15 | et super omnem turrim excelsam,/ et super omnem murum munitum,/ |
| 16 | et super omnes naves Tharsis,/ et super omne quod visu pulchrum est,/ |
| 17 | et incurvabitur sublimitas hominum,/ et humiliabitur altitudo virorum,/ et elevabitur Dominus solus/ in die illa ;/ |
| 18 | et idola penitus conterentur ;/ |
| 19 | et introibunt in speluncas petrarum,/ et in voragines terræ,/ a facie formidinis Domini/ et a gloria majestatis ejus,/ cum surrexerit percutere terram./ |
| 20 | In die illa projiciet homo/ idola argenti sui, et simulacra auri sui,/ quæ fecerat sibi ut adoraret,/ talpas et vespertiliones./ |
| 21 | Et ingredietur scissuras petrarum/ et in cavernas saxorum,/ a facie formidinis Domini,/ et a gloria majestatis ejus,/ cum surrexerit percutere terram./ |
| 22 | Quiescite ergo ab homine,/ cujus spiritus in naribus ejus est,/ quia excelsus reputatus est ipse.] |