Isaiah 30
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ filii desertores, dicit Dominus,/ ut faceretis consilium, et non ex me,/ et ordiremini telam, et non per spiritum meum,/ ut adderetis peccatum super peccatum ;/ |
| 2 | qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,/ et os meum non interrogastis,/ sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,/ et habentes fiduciam in umbra Ægypti !/ |
| 3 | Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,/ et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam./ |
| 4 | Erant enim in Tani principes tui,/ et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt./ |
| 5 | Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :/ non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,/ sed in confusionem et in opprobrium.] |
| 6 | Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ/ leæna, et leo ex eis,/ vipera et regulus volans ;/ portantes super humeros jumentorum divitias suas,/ et super gibbum camelorum thesauros suos,/ ad populum qui eis prodesse non poterit./ |
| 7 | Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur./ Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce./ |
| 8 | Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,/ et in libro diligenter exara illud,/ et erit in die novissimo/ in testimonium usque in æternum./ |
| 9 | Populus enim ad iracundiam provocans est :/ et filii mendaces,/ filii nolentes/ audire legem Dei ;/ |
| 10 | qui dicunt videntibus : Nolite videre,/ et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;/ loquimini nobis placentia :/ videte nobis errores./ |
| 11 | Auferte a me viam ;/ declinate a me semitam ;/ cesset a facie nostra/ Sanctus Israël./ |
| 12 | Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,/ et sperastis in calumnia et in tumultu,/ et innixi estis super eo ;/ |
| 13 | propterea erit vobis iniquitas hæc/ sicut interruptio cadens,/ et requisita in muro excelso,/ quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus./ |
| 14 | Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli/ contritione pervalida,/ et non invenietur de fragmentis ejus testa/ in qua portetur igniculus de incendio,/ aut hauriatur parum aquæ de fovea./ |
| 15 | Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :/ Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;/ in silentio et in spe erit fortitudo vestra./ Et noluistis,/ |
| 16 | et dixistis : Nequaquam,/ sed ad equos fugiemus :/ ideo fugietis ;/ et : Super veloces ascendemus :/ ideo velociores erunt qui persequentur vos./ |
| 17 | Mille homines a facie terroris unius ;/ et a facie terroris quinque fugietis,/ donec relinquamini/ quasi malus navis in vertice montis,/ et quasi signum super collem./ |
| 18 | Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;/ et ideo exaltabitur parcens vobis,/ quia Deus judicii Dominus :/ beati omnes qui exspectant eum !/ |
| 19 | Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :/ plorans nequaquam plorabis :/ miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :/ statim ut audierit, respondebit tibi./ |
| 20 | Et dabit vobis Dominus/ panem arctum, et aquam brevem ;/ et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;/ et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum./ |
| 21 | Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :/ Hæc est via ; ambulate in ea,/ et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram./ |
| 22 | Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,/ et vestimentum conflatilis auri tui,/ et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ./ Egredere, dices ei./ |
| 23 | Et dabitur pluvia semini tuo,/ ubicumque seminaveris in terra,/ et panis frugum terræ/ erit uberrimus et pinguis ;/ pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,/ |
| 24 | et tauri tui, et pulli asinorum,/ qui operantur terram,/ commistum migma comedent/ sicut in area ventilatum est./ |
| 25 | Et erunt super omnem montem excelsum,/ et super omnem collem elevatum,/ rivi currentium aquarum,/ in die interfectionis multorum,/ cum ceciderint turres :/ |
| 26 | et erit lux lunæ sicut lux solis,/ et lux solis erit septempliciter/ sicut lux septem dierum,/ in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,/ et percussuram plagæ ejus sanaverit./ |
| 27 | Ecce nomen Domini venit de longinquo,/ ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;/ labia ejus repleta sunt indignatione,/ et lingua ejus quasi ignis devorans./ |
| 28 | Spiritus ejus velut torrens/ inundans usque ad medium colli,/ ad perdendas gentes in nihilum,/ et frenum erroris quod erat in maxillis populorum./ |
| 29 | Canticum erit vobis/ sicut nox sanctificatæ solemnitatis,/ et lætitia cordis/ sicut qui pergit cum tibia,/ ut intret in montem Domini/ ad Fortem Israël./ |
| 30 | Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,/ et terrorem brachii sui ostendet/ in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :/ allidet in turbine, et in lapide grandinis./ |
| 31 | A voce enim Domini pavebit Assur/ virga percussus./ |
| 32 | Et erit transitus virgæ fundatus,/ quam requiescere faciet Dominus super eum/ in tympanis et citharis ;/ et in bellis præcipuis expugnabit eos./ |
| 33 | Præparata est enim ab heri Topheth,/ a rege præparata,/ profunda, et dilatata./ Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;/ flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] |