Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 31

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 30 32 →
vClementine1592
1 [Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,/ in equis sperantes,/ et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ;/ et super equitibus, quia prævalidi nimis ;/ et non sunt confisi super Sanctum Israël,/ et Dominum non requisierunt !/
2 Ipse autem sapiens adduxit malum,/ et verba sua non abstulit ;/ et consurget contra domum pessimorum,/ et contra auxilium operantium iniquitatem./
3 Ægyptus homo, et non deus ;/ et equi eorum caro, et non spiritus ;/ et Dominus inclinabit manum suam,/ et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,/ simulque omnes consumentur./
4 Quia hæc dicit Dominus ad me :/ Quomodo si rugiat leo/ et catulus leonis super prædam suam ;/ et cum occurrerit ei multitudo pastorum,/ a voce eorum non formidabit,/ et a multitudine eorum non pavebit :/ sic descendet Dominus exercituum ut prælietur/ super montem Sion et super collem ejus./
5 Sicut aves volantes,/ sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,/ protegens et liberans, transiens et salvans./
6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,/ filii Israël./
7 In die enim illa abjiciet vir/ idola argenti sui, et idola auri sui,/ quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum./
8 Et cadet Assur in gladio non viri,/ et gladius non hominis vorabit eum :/ et fugiet non a facie gladii,/ et juvenes ejus vectigales erunt./
9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,/ et pavebunt fugientes principes ejus,/ dixit Dominus : cujus ignis est in Sion/ et caminus ejus in Jerusalem.]