Isaiah 32
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ecce in justitia regnabit rex,/ et principes in judicio præerunt./ |
| 2 | Et erit vir sicut qui absconditur a vento,/ et celat se a tempestate ;/ sicut rivi aquarum in siti,/ et umbra petræ prominentis in terra deserta./ |
| 3 | Non caligabunt oculi videntium,/ et aures audientium diligenter auscultabunt./ |
| 4 | Et cor stultorum intelliget scientiam,/ et lingua balborum velociter loquetur et plane./ |
| 5 | Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,/ neque fraudulentus appellabitur major ;/ |
| 6 | stultus enim fatua loquetur,/ et cor ejus faciet iniquitatem,/ ut perficiat simulationem,/ et loquatur ad Dominum fraudulenter,/ et vacuam faciat animam esurientis,/ et potum sitienti auferat./ |
| 7 | Fraudulenti vasa pessima sunt ;/ ipse enim cogitationes concinnavit/ ad perdendos mites in sermone mendacii,/ cum loqueretur pauper judicium./ |
| 8 | Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,/ et ipse super duces stabit.] |
| 9 | [Mulieres opulentæ, surgite,/ et audite vocem meam ;/ filiæ confidentes,/ percipite auribus eloquium meum./ |
| 10 | Post dies enim et annum,/ vos conturbabimini confidentes ;/ consummata est enim vindemia,/ collectio ultra non veniet./ |
| 11 | Obstupescite, opulentæ ;/ conturbamini, confidentes :/ exuite vos et confundimini ;/ accingite lumbos vestros./ |
| 12 | Super ubera plangite,/ super regione desiderabili,/ super vinea fertili./ |
| 13 | Super humum populi mei/ spinæ et vepres ascendent :/ quanto magis super omnes domos gaudii/ civitatis exsultantis !/ |
| 14 | Domus enim dimissa est,/ multitudo urbis relicta est,/ tenebræ et palpatio/ factæ sunt super speluncas usque in æternum ;/ gaudium onagrorum,/ pascua gregum./ |
| 15 | Donec effundatur super nos/ spiritus de excelso,/ et erit desertum in carmel,/ et carmel in saltum reputabitur./ |
| 16 | Et habitabit in solitudine judicium,/ et justitia in carmel sedebit./ |
| 17 | Et erit opus justitiæ pax,/ et cultus justitiæ silentium,/ et securitas usque in sempiternum./ |
| 18 | Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,/ et in tabernaculis fiduciæ,/ et in requie opulenta./ |
| 19 | Grando autem in descensione saltus,/ et humilitate humiliabitur civitas./ |
| 20 | Beati qui seminatis super omnes aquas,/ immittentes pedem bovis et asini.] |