Isaiah 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?/ et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?/ Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;/ cum fatigatus desieris contemnere, contemneris./ |
| 2 | Domine, miserere nostri,/ te enim exspectavimus ;/ esto brachium nostrum in mane,/ et salus nostra in tempore tribulationis./ |
| 3 | A voce angeli fugerunt populi,/ et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes./ |
| 4 | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,/ velut cum fossæ plenæ fuerint de eo./ |
| 5 | Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;/ implevit Sion judicio et justitia./ |
| 6 | Et erit fides in temporibus tuis :/ divitiæ salutis sapientia et scientia ;/ timor Domini ipse est thesaurus ejus./ |
| 7 | Ecce videntes clamabunt foris ;/ angeli pacis amare flebunt./ |
| 8 | Dissipatæ sunt viæ,/ cessavit transiens per semitam :/ irritum factum est pactum, projecit civitates,/ non reputavit homines./ |
| 9 | Luxit et elanguit terra ;/ confusus est Libanus, et obsorduit :/ et factus est Saron sicut desertum,/ et concussa est Basan, et Carmelus./ |
| 10 | Nunc consurgam, dicit Dominus ;/ nunc exaltabor, nunc sublevabor./ |
| 11 | Concipietis ardorem, parietis stipulam ;/ spiritus vester ut ignis vorabit vos./ |
| 12 | Et erunt populi quasi de incendio cinis ;/ spinæ congregatæ igni comburentur./ |
| 13 | Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;/ et cognoscite, vicini, fortitudinem meam./ |
| 14 | Conterriti sunt in Sion peccatores ;/ possedit tremor hypocritas./ Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?/ quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?/ |
| 15 | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,/ qui projicit avaritiam ex calumnia,/ et excutit manus suas ab omni munere,/ qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,/ et claudit oculos suos ne videat malum./ |
| 16 | Iste in excelsis habitabit ;/ munimenta saxorum sublimitas ejus :/ panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt./ |
| 17 | Regem in decore suo videbunt oculi ejus,/ cernent terram de longe./ |
| 18 | Cor tuum meditabitur timorem :/ ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?/ ubi doctor parvulorum ?/ |
| 19 | Populum impudentem non videbis,/ populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere/ disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia./ |
| 20 | Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :/ oculi tui videbunt Jerusalem,/ habitationem opulentam,/ tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;/ nec auferentur clavi ejus in sempiternum,/ et omnes funiculi ejus non rumpentur :/ |
| 21 | quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :/ locus fluviorum rivi latissimi et patentes :/ non transibit per eum navis remigum,/ neque trieris magna transgredietur eum./ |
| 22 | Dominus enim judex noster,/ Dominus legifer noster,/ Dominus rex noster,/ ipse salvabit nos./ |
| 23 | Laxati sunt funiculi tui,/ et non prævalebunt ;/ sic erit malus tuus/ ut dilatare signum non queas./ Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;/ claudi diripient rapinam./ |
| 24 | Nec dicet vicinus : Elangui ;/ populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.] |