Isaiah 37
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. |
| 2 | Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, |
| 3 | et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. |
| 4 | Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. |
| 5 | Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam. |
| 6 | Et dixit ad eos Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. |
| 7 | Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. |
| 8 | Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis. |
| 9 | Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens : |
| 10 | Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. |
| 11 | Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ? |
| 12 | Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ? |
| 13 | Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ? |
| 14 | Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino : |
| 15 | et oravit Ezechias ad Dominum, dicens : |
| 16 | Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ : tu fecisti cælum et terram. |
| 17 | Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. |
| 18 | Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, |
| 19 | et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. |
| 20 | Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. |
| 21 | Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, |
| 22 | hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : [Despexit te et subsannavit te,/ virgo filia Sion ;/ post te caput movit,/ filia Jerusalem./ |
| 23 | Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ?/ et super quem exaltasti vocem,/ et levasti altitudinem oculorum tuorum ?/ ad Sanctum Israël./ |
| 24 | In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,/ et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum/ ego ascendi altitudinem montium juga Libani ;/ et succidam excelsa cedrorum ejus,/ et electas abietes illius,/ et introibo altitudinem summitatis ejus,/ saltum Carmeli ejus./ |
| 25 | Ego fodi, et bibi aquam,/ et exsiccavi vestigio pedis mei/ omnes rivos aggerum./ |
| 26 | Numquid non audisti quæ olim fecerim ei ?/ Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ;/ et nunc adduxi,/ et factum est in eradicationem collium compugnantium,/ et civitatum munitarum./ |
| 27 | Habitatores earum breviata manu/ contremuerunt, et confusi sunt./ Facti sunt sicut fnum agri,/ et gramen pascuæ,/ et herba tectorum,/ quæ exaruit antequam maturesceret./ |
| 28 | Habitationem tuam, et egressum tuum,/ et introitum tuum cognovi,/ et insaniam tuam contra me./ |
| 29 | Cum fureres adversum me,/ superbia tua ascendit in aures meas./ Ponam ergo circulum in naribus tuis,/ et frenum in labiis tuis,/ et reducam te in viam/ per quam venisti.] |
| 30 | Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. |
| 31 | Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum : |
| 32 | quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud. |
| 33 | Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : [Non intrabit civitatem hanc,/ et non jaciet ibi sagittam,/ et non occupabit eam clypeus,/ et non mittet in circuitu ejus aggerem./ |
| 34 | In via qua venit, per eam revertetur,/ et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus./ |
| 35 | Et protegam civitatem istam, ut salvem eam/ propter me, et propter David, servum meum.] |
| 36 | Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. |
| 37 | Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. |
| 38 | Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. |