Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 38

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 37 39 →
vClementine1592
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
3 et dixit : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
5 Vade, et dic Ezechiæ : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum :/ Vadam ad portas inferi ;/ quæsivi residuum annorum meorum./
11 Dixi : Non videbo Dominum Deum/ in terra viventium ;/ non aspiciam hominem ultra,/ et habitatorem quietis./
12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,/ quasi tabernaculum pastorum./ Præcisa est velut a texente vita mea ;/ dum adhuc ordirer, succidit me :/ de mane usque ad vesperam finies me./
13 Sperabam usque ad mane ;/ quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea :/ de mane usque ad vesperam finies me./
14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ;/ meditabor ut columba./ Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum./ Domine, vim patior : responde pro me./
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi,/ cum ipse fecerit ?/ Recogitabo tibi omnes annos meos/ in amaritudine animæ meæ./
16 Domine, si sic vivitur,/ et in talibus vita spiritus mei,/ corripies me, et vivificabis me./
17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima./ Tu autem eruisti animam meam/ ut non periret ;/ projecisti post tergum tuum/ omnia peccata mea./
18 Quia non infernus confitebitur tibi,/ neque mors laudabit te :/ non exspectabunt qui descendunt in lacum/ veritatem tuam./
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,/ sicut et ego hodie ;/ pater filiis notam faciet/ veritatem tuam./
20 Domine, salvum me fac !/ et psalmos nostros cantabimus/ cunctis diebus vitæ nostræ/ in domo Domini.]
21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22 Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?