Isaiah 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,/ auferet a Jerusalem et a Juda/ validum et fortem,/ omne robur panis, et omne robur aquæ ;/ |
| 2 | fortem, et virum bellatorem,/ judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;/ |
| 3 | principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,/ et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici./ |
| 4 | Et dabo pueros principes eorum,/ et effeminati dominabuntur eis ;/ |
| 5 | et irruet populus, vir ad virum,/ et unusquisque ad proximum suum ;/ tumultuabitur puer contra senem,/ et ignobilis contra nobilem./ |
| 6 | Apprehendet enim vir fratrem suum,/ domesticum patris sui :/ Vestimentum tibi est, princeps esto noster,/ ruina autem hæc sub manu tua./ |
| 7 | Respondebit in die illa, dicens :/ Non sum medicus,/ et in domo mea non est panis neque vestimentum :/ nolite constituere me principem populi./ |
| 8 | Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,/ quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,/ ut provocarent oculos majestatis ejus./ |
| 9 | Agnitio vultus eorum respondit eis ;/ et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt./ Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !/ |
| 10 | Dicite justo quoniam bene,/ quoniam fructum adinventionum suarum comedet./ |
| 11 | Væ impio in malum !/ retributio enim manuum ejus fiet ei./ |
| 12 | Populum meum exactores sui spoliaverunt,/ et mulieres dominatæ sunt eis./ Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,/ et viam gressuum tuorum dissipant./ |
| 13 | Stat ad judicandum Dominus,/ et stat ad judicandos populos./ |
| 14 | Dominus ad judicium veniet/ cum senibus populi sui, et principibus ejus ;/ vos enim depasti estis vineam,/ et rapina pauperis in domo vestra./ |
| 15 | Quare atteritis populum meum,/ et facies pauperum commolitis ?/ dicit Dominus Deus exercituum.] |
| 16 | [Et dixit Dominus :/ Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,/ et ambulaverunt extento collo,/ et nutibus oculorum ibant,/ et plaudebant, ambulabant pedibus suis,/ et composito gradu incedebant ;/ |
| 17 | decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,/ et Dominus crinem earum nudabit./ |
| 18 | In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,/ |
| 19 | et lunulas, et torques,/ et monilia, et armillas, et mitras,/ |
| 20 | et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,/ et olfactoriola, et inaures,/ |
| 21 | et annulos, et gemmas in fronte pendentes,/ |
| 22 | et mutatoria, et palliola,/ et linteamina, et acus,/ |
| 23 | et specula, et sindones,/ et vittas, et theristra./ |
| 24 | Et erit pro suavi odore ftor,/ et pro zona funiculus,/ et pro crispanti crine calvitium,/ et pro fascia pectorali cilicium./ |
| 25 | Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,/ et fortes tui in prælio./ |
| 26 | Et mrebunt atque lugebunt portæ ejus,/ et desolata in terra sedebit.] |