Isaiah 40
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Consolamini, consolamini, popule meus,/ dicit Deus vester./ |
| 2 | Loquimini ad cor Jerusalem,/ et advocate eam,/ quoniam completa est malitia ejus,/ dimissa est iniquitas illius :/ suscepit de manu Domini duplicia/ pro omnibus peccatis suis./ |
| 3 | Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini,/ rectas facite in solitudine semitas Dei nostri./ |
| 4 | Omnis vallis exaltabitur,/ et omnis mons et collis humiliabitur,/ et erunt prava in directa,/ et aspera in vias planas :/ |
| 5 | et revelabitur gloria Domini,/ et videbit omnis caro pariter/ quod os Domini locutum est./ |
| 6 | Vox dicentis : Clama./ Et dixi : Quid clamabo ?/ Omnis caro fnum,/ et omnis gloria ejus quasi flos agri./ |
| 7 | Exsiccatum est fnum, et cecidit flos,/ quia spiritus Domini sufflavit in eo./ Vere fnum est populus :/ |
| 8 | exsiccatum est fnum, et cecidit flos ;/ verbum autem Domini nostri manet in æternum./ |
| 9 | Super montem excelsum ascende,/ tu qui evangelizas Sion ;/ exalta in fortitudine vocem tuam,/ qui evangelizas Jerusalem :/ exalta, noli timere./ Dic civitatibus Juda :/ Ecce Deus vester :/ |
| 10 | ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,/ et brachium ejus dominabitur :/ ecce merces ejus cum eo,/ et opus illius coram illo./ |
| 11 | Sicut pastor gregem suum pascet,/ in brachio suo congregabit agnos,/ et in sinu suo levabit ;/ ftas ipse portabit./ |
| 12 | Quis mensus est pugillo aquas,/ et cælos palmo ponderavit ?/ quis appendit tribus digitis molem terræ,/ et libravit in pondere montes,/ et colles in statera ?/ |
| 13 | Quis adjuvit spiritum Domini ?/ aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?/ |
| 14 | cum quo iniit consilium, et instruxit eum,/ et docuit eum semitam justitiæ,/ et erudivit eum scientiam,/ et viam prudentiæ ostendit illi ?/ |
| 15 | Ecce gentes quasi stilla situlæ,/ et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;/ ecce insulæ quasi pulvis exiguus./ |
| 16 | Et Libanus non sufficiet ad succendendum,/ et animalia ejus non sufficient ad holocaustum./ |
| 17 | Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,/ et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.] |
| 18 | [Cui ergo similem fecisti Deum ?/ aut quam imaginem ponetis ei ?/ |
| 19 | Numquid sculptile conflavit faber ?/ aut aurifex auro figuravit illud,/ et laminis argenteis argentarius ?/ |
| 20 | Forte lignum et imputribile elegit ;/ artifex sapiens quærit/ quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur./ |
| 21 | Numquid non scitis ? numquid non audistis ?/ numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?/ numquid non intellexistis fundamenta terræ ?/ |
| 22 | Qui sedet super gyrum terræ,/ et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;/ qui extendit velut nihilum cælos,/ et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;/ |
| 23 | qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,/ judices terræ velut inane fecit./ |
| 24 | Et quidem neque plantatus, neque satus,/ neque radicatus in terra truncus eorum ;/ repente flavit in eos, et aruerunt,/ et turbo quasi stipulam auferet eos./ |
| 25 | Et cui assimilastis me, et adæquastis ?/ dicit Sanctus./ |
| 26 | Levate in excelsum oculos vestros, et videte/ quis creavit hæc :/ qui educit in numero militiam eorum,/ et omnes ex nomine vocat ;/ præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,/ neque unum reliquum fuit./ |
| 27 | Quare dicis, Jacob,/ et loqueris, Israël :/ Abscondita est via mea a Domino,/ et a Deo meo judicium meum transivit ?/ |
| 28 | Numquid nescis, aut non audisti ?/ Deus sempiternus Dominus,/ qui creavit terminos terræ :/ non deficiet, neque laborabit,/ nec est investigatio sapientiæ ejus./ |
| 29 | Qui dat lasso virtutem,/ et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat./ |
| 30 | Deficient pueri, et laborabunt,/ et juvenes in infirmitate cadent ;/ |
| 31 | qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,/ assument pennas sicut aquilæ :/ current et non laborabunt,/ ambulabunt et non deficient.] |