Isaiah 48
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Audite hæc, domus Jacob,/ qui vocamini nomine Israël,/ et de aquis Juda existis ;/ qui juratis in nomine Domini,/ et Dei Israël recordamini/ non in veritate neque in justitia./ |
| 2 | De civitate enim sancta vocati sunt,/ et super Deum Israël constabiliti sunt :/ Dominus exercituum nomen ejus./ |
| 3 | Priora ex tunc annuntiavi,/ et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :/ repente operatus sum, et venerunt./ |
| 4 | Scivi enim quia durus es tu,/ et nervus ferreus cervix tua,/ et frons tua ærea./ |
| 5 | Prædixi tibi ex tunc ;/ antequam venirent, indicavi tibi,/ ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,/ et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista./ |
| 6 | Quæ audisti, vide omnia ;/ vos autem, num annuntiastis ?/ Audita feci tibi nova ex tunc,/ et conservata sunt quæ nescis./ |
| 7 | Nunc creata sunt et non ex tunc ;/ et ante diem, et non audisti ea,/ ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea./ |
| 8 | Neque audisti, neque cognovisti,/ neque ex tunc aperta est auris tua :/ scio enim quia prævaricans prævaricaberis,/ et transgressorem ex utero vocavi te./ |
| 9 | Propter nomen meum longe faciam furorem meum,/ et laude mea infrenabo te,/ ne intereas./ |
| 10 | Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;/ elegi te in camino paupertatis./ |
| 11 | Propter me, propter me faciam,/ ut non blasphemer ;/ et gloriam meam alteri non dabo./ |
| 12 | Audi me, Jacob,/ et Israël, quem ego voco :/ ego ipse, ego primus,/ et ego novissimus./ |
| 13 | Manus quoque mea fundavit terram,/ et dextera mea mensa est cælos ;/ ego vocabo eos,/ et stabunt simul./ |
| 14 | Congregamini, omnes vos, et audite :/ quis de eis annuntiavit hæc ?/ Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,/ et brachium suum in Chaldæis./ |
| 15 | Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;/ adduxi eum, et directa est via ejus./ |
| 16 | Accedite ad me et audite hoc :/ non a principio in abscondito locutus sum :/ ex tempore antequam fieret, ibi eram :/ et nunc Dominus Deus misit me,/ et spiritus ejus./ |
| 17 | Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,/ Sanctus Israël :/ Ego Dominus Deus tuus,/ docens te utilia,/ gubernans te in via qua ambulas./ |
| 18 | Utinam attendisses mandata mea :/ facta fuisset sicut flumen pax tua,/ et justitia tua sicut gurgites maris :/ |
| 19 | et fuisset quasi arena semen tuum,/ et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;/ non interisset et non fuisset attritum/ nomen ejus a facie mea./ |
| 20 | Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,/ in voce exsultationis annuntiate :/ auditum facite hoc,/ et efferte illud usque ad extrema terræ./ Dicite : Redemit Dominus/ servum suum Jacob./ |
| 21 | Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :/ aquam de petra produxit eis,/ et scidit petram, et fluxerunt aquæ./ |
| 22 | Non est pax impiis, dicit Dominus.] |