Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 49

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 48 50 →
vClementine1592
1 [Audite, insulæ,/ et attendite, populi de longe :/ Dominus ab utero vocavit me ;/ de ventre matris meæ recordatus est nominis mei./
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,/ in umbra manus suæ protexit me,/ et posuit me sicut sagittam electam :/ in pharetra sua abscondit me./
3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,/ quia in te gloriabor./
4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ;/ sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :/ ergo judicium meum cum Domino,/ et opus meum cum Deo meo./
5 Et nunc dicit Dominus,/ formans me ex utero servum sibi,/ ut reducam Jacob ad eum,/ et Israël non congregabitur ;/ et glorificatus sum in oculis Domini,/ et Deus meus factus est fortitudo mea./
6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus/ ad suscitandas tribus Jacob,/ et fæces Israël convertendas :/ ecce dedi te in lucem gentium,/ ut sis salus mea/ usque ad extremum terræ./
7 Hæc dicit Dominus,/ redemptor Israël, Sanctus ejus,/ ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,/ ad servum dominorum :/ Reges videbunt,/ et consurgent principes, et adorabunt/ propter Dominum, quia fidelis est,/ et Sanctum Israël qui elegit te.]
8 [Hæc dicit Dominus :/ In tempore placito exaudivi te,/ et in die salutis auxiliatus sum tui :/ et servavi te, et dedi te in fdus populi,/ ut suscitares terram,/ et possideres hæreditates dissipatas ;/
9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite,/ et his qui in tenebris : Revelamini./ Super vias pascentur,/ et in omnibus planis pascua eorum./
10 Non esurient neque sitient,/ et non percutiet eos æstus et sol,/ quia miserator eorum reget eos,/ et ad fontes aquarum potabit eos./
11 Et ponam omnes montes meos in viam,/ et semitæ meæ exaltabuntur./
12 Ecce isti de longe venient,/ et ecce illi ab aquilone et mari,/ et isti de terra australi./
13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ;/ jubilate, montes, laudem,/ quia consolatus est Dominus populum suum,/ et pauperum suorum miserebitur.]
14 [Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,/ et Dominus oblitus est mei./
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,/ ut non misereatur filio uteri sui ?/ Etsi illa oblita fuerit,/ ego tamen non obliviscar tui./
16 Ecce in manibus meis descripsi te ;/ muri tui coram oculis meis semper./
17 Venerunt structores tui ;/ destruentes te et dissipantes a te exibunt./
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide :/ omnes isti congregati sunt, venerunt tibi./ Vivo ego, dicit Dominus,/ quia omnibus his velut ornamento vestieris,/ et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;/
19 quia deserta tua, et solitudines tuæ,/ et terra ruinæ tuæ,/ nunc angusta erunt præ habitatoribus ;/ et longe fugabuntur qui absorbebant te./
20 Adhuc dicent in auribus tuis/ filii sterilitatis tuæ :/ Angustus est mihi locus ;/ fac spatium mihi ut habitem./
21 Et dices in corde tuo :/ Quis genuit mihi istos ?/ ego sterilis et non pariens,/ transmigrata, et captiva ;/ et istos quis enutrivit ?/ ego destituta et sola ;/ et isti ubi erant ?/
22 Hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce levabo ad gentes manum meam,/ et ad populos exaltabo signum meum :/ et afferent filios tuos in ulnis,/ et filias tuas super humeros portabunt./
23 Et erunt reges nutritii tui,/ et reginæ nutrices tuæ ;/ vultu in terram demisso adorabunt te,/ et pulverem pedum tuorum lingent./ Et scies quia ego Dominus,/ super quo non confundentur qui exspectant eum./
24 Numquid tolletur a forti præda ?/ aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?/
25 Quia hæc dicit Dominus :/ Equidem, et captivitas a forti tolletur,/ et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur./ Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,/ et filios tuos ego salvabo./
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis,/ et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,/ et sciet omnis caro/ quia ego Dominus salvans te,/ et redemptor tuus fortis Jacob.]