Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 51

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 50 52 →
vClementine1592
1 [Audite me, qui sequimini quod justum est,/ et quæritis Dominum ;/ attendite ad petram unde excisi estis,/ et ad cavernam laci de qua præcisi estis./
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,/ et ad Saram, quæ peperit vos :/ quia unum vocavi eum,/ et benedixi ei, et multiplicavi eum./
3 Consolabitur ergo Dominus Sion,/ et consolabitur omnes ruinas ejus :/ et ponet desertum ejus quasi delicias,/ et solitudinem ejus quasi hortum Domini./ Gaudium et lætitia invenietur in ea,/ gratiarum actio et vox laudis./
4 Attendite ad me, popule meus,/ et tribus mea, me audite :/ quia lex a me exiet,/ et judicium meum in lucem populorum requiescet./
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,/ et brachia mea populos judicabunt ;/ me insulæ exspectabunt,/ et brachium meum sustinebunt./
6 Levate in cælum oculos vestros,/ et videte sub terra deorsum :/ quia cæli sicut fumus liquescent,/ et terra sicut vestimentum atteretur,/ et habitatores ejus sicut hæc interibunt :/ salus autem mea in sempiternum erit,/ et justitia mea non deficiet./
7 Audite me, qui scitis justum,/ populus meus, lex mea in corde eorum :/ nolite timere opprobrium hominum,/ et blasphemias eorum ne metuatis :/
8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,/ et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :/ salus autem mea in sempiternum erit,/ et justitia mea in generationes generationum./
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem,/ brachium Domini !/ consurge sicut in diebus antiquis,/ in generationibus sæculorum./ Numquid non tu percussisti superbum,/ vulnerasti draconem ?/
10 numquid non tu siccasti mare,/ aquam abyssi vehementis ;/ qui posuisti profundum maris viam,/ ut transirent liberati ?/
11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,/ et venient in Sion laudantes,/ et lætitia sempiterna super capita eorum :/ gaudium et lætitiam tenebunt ;/ fugiet dolor et gemitus./
12 Ego, ego ipse consolabor vos./ Quis tu, ut timeres ab homine mortali,/ et a filio hominis qui quasi fnum ita arescet ?/
13 Et oblitus es Domini, factoris tui,/ qui tetendit cælos et fundavit terram ;/ et formidasti jugiter tota die/ a facie furoris ejus qui te tribulabat,/ et paraverat ad perdendum./ Ubi nunc est furor tribulantis ?/
14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ;/ et non interficiet usque ad internecionem,/ nec deficiet panis ejus./
15 Ego autem sum Dominus Deus tuus,/ qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :/ Dominus exercituum nomen meum./
16 Posui verba mea in ore tuo,/ et in umbra manus meæ protexi te,/ ut plantes cælos, et fundes terram,/ et dicas ad Sion : Populus meus es tu.]
17 [Elevare, elevare,/ consurge, Jerusalem,/ quæ bibisti de manu Domini/ calicem iræ ejus ;/ usque ad fundum calicis soporis bibisti,/ et potasti usque ad fæces./
18 Non est qui sustentet eam,/ ex omnibus filiis quos genuit ;/ et non est qui apprehendat manum ejus,/ ex omnibus filiis quos enutrivit./
19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi ;/ quis contristabitur super te ?/ Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ;/ quis consolabitur te ?/
20 Filii tui projecti sunt, dormierunt/ in capite omnium viarum/ sicut oryx illaqueatus,/ pleni indignatione Domini,/ increpatione Dei tui./
21 Idcirco audi hoc, paupercula,/ et ebria non a vino./
22 Hæc dicit dominator tuus Dominus,/ et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo :/ Ecce tuli de manu tua/ calicem soporis,/ fundum calicis indignationis meæ :/ non adjicies ut bibas illum ultra./
23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,/ et dixerunt animæ tuæ :/ Incurvare, ut transeamus ;/ et posuisti ut terram corpus tuum,/ et quasi viam transeuntibus.]