Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 57

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 56 58 →
vClementine1592
1 [Justus perit,/ et non est qui recogitet in corde suo ;/ et viri misericordiæ colliguntur,/ quia non est qui intelligat :/ a facie enim malitiæ collectus est justus./
2 Veniat pax ;/ requiescat in cubili suo/ qui ambulavit in directione sua./
3 Vos autem accedite huc,/ filii auguratricis,/ semen adulteri et fornicariæ./
4 Super quem lusistis ?/ super quem dilatastis os,/ et ejecistis linguam ?/ Numquid non vos filii scelesti,/ semen mendax,/
5 qui consolamini in diis/ subter omne lignum frondosum,/ immolantes parvulos in torrentibus,/ subter eminentes petras ?/
6 In partibus torrentis pars tua ;/ hæc est sors tua :/ et ipsis effudisti libamen,/ obtulisti sacrificium./ Numquid super his non indignabor ?/
7 Super montem excelsum et sublimem/ posuisti cubile tuum,/ et illuc ascendisti/ ut immolares hostias./
8 Et post ostium, et retro postem,/ posuisti memoriale tuum./ Quia juxta me discooperuisti,/ et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,/ et pepigisti cum eis fdus ;/ dilexisti stratum eorum/ manu aperta./
9 Et ornasti te regi unguento,/ et multiplicasti pigmenta tua./ Misisti legatos tuos procul,/ et humiliata es usque ad inferos./
10 In multitudine viæ tuæ laborasti ;/ non dixisti : Quiescam./ Vitam manus tuæ invenisti ;/ propterea non rogasti./
11 Pro quo sollicita timuisti,/ quia mentita es,/ et mei non es recordata,/ neque cogitasti in corde tuo ?/ Quia ego tacens et quasi non videns,/ et mei oblita es./
12 Ego annuntiabo justitiam tuam,/ et opera tua non proderunt tibi./
13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,/ et omnes eos auferet ventus,/ tollet aura.]\ [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,/ et possidebit montem sanctum meum./
14 Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,/ auferte offendicula de via populi mei./
15 Quia hæc dicit Excelsus,/ et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :/ in excelso et in sancto habitans,/ et cum contrito et humili spiritu :/ ut vivificet spiritum humilium,/ et vivificet cor contritorum./
16 Non enim in sempiternum litigabo,/ neque usque ad finem irascar,/ quia spiritus a facie mea egredietur,/ et flatus ego faciam./
17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum./ Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;/ et abiit vagus in via cordis sui./
18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ;/ et reduxi eum, et reddidi consolationes/ ipsi, et lugentibus ejus./
19 Creavi fructum labiorum pacem ;/ pacem ei qui longe est et qui prope,/ dixit Dominus, et sanavi eum./
20 Impii autem quasi mare fervens,/ quod quiescere non potest,/ et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum./
21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]