Codex Sacra scripture, aligned

Isaiah 58

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 57 59 →
vClementine1592
1 [Clama, ne cesses,/ quasi tuba exalta vocem tuam,/ et annuntia populo meo scelera eorum,/ et domui Jacob peccata eorum./
2 Me etenim de die in diem quærunt,/ et scire vias meas volunt,/ quasi gens quæ justitiam fecerit,/ et judicium Dei sui non dereliquerit./ Rogant me judicia justitiæ ;/ appropinquare Deo volunt./
3 Quare jejunavimus, et non aspexisti ;/ humiliavimus animas nostras, et nescisti ?/ Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,/ et omnes debitores vestros repetitis./
4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,/ et percutitis pugno impie./ Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,/ ut audiatur in excelso clamor vester./
5 Numquid tale est jejunium quod elegi,/ per diem affligere hominem animam suam ?/ numquid contorquere quasi circulum caput suum,/ et saccum et cinerem sternere ?/ numquid istud vocabis jejunium,/ et diem acceptabilem Domino ?]
6 [Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?/ Dissolve colligationes impietatis,/ solve fasciculos deprimentes,/ dimitte eos qui confracti sunt liberos,/ et omne onus dirumpe ;/
7 frange esurienti panem tuum,/ et egenos vagosque induc in domum tuam ;/ cum videris nudum, operi eum,/ et carnem tuam ne despexeris./
8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ;/ et sanitas tua citius orietur,/ et anteibit faciem tuam justitia tua,/ et gloria Domini colliget te./
9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;/ clamabis, et dicet : Ecce adsum./ Si abstuleris de medio tui catenam,/ et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;/
10 cum effuderis esurienti animam tuam,/ et animam afflictam repleveris,/ orietur in tenebris lux tua,/ et tenebræ tuæ erunt sicut meridies./
11 Et requiem tibi dabit Dominus semper,/ et implebit splendoribus animam tuam,/ et ossa tua liberabit ;/ et eris quasi hortus irriguus,/ et sicut fons aquarum/ cujus non deficient aquæ./
12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,/ fundamenta generationis et generationis suscitabis ;/ et vocaberis ædificator sepium,/ avertens semitas in quietem./
13 Si averteris a sabbato pedem tuum/ facere voluntatem tuam in die sancto meo,/ et vocaveris sabbatum delicatum,/ et sanctum Domini gloriosum,/ et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,/ et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :/
14 tunc delectaberis super Domino,/ et sustollam te super altitudines terræ,/ et cibabo te hæreditate Jacob patris tui :/ os enim Domini locutum est.]