Isaiah 59
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,/ neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat./ |
| 2 | Sed iniquitates vestræ diviserunt/ inter vos et Deum vestrum ;/ et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,/ ne exaudiret./ |
| 3 | Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,/ et digiti vestri iniquitate ;/ labia vestra locuta sunt mendacium,/ et lingua vestra iniquitatem fatur./ |
| 4 | Non est qui invocet justitiam,/ neque est qui judicet vere :/ sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;/ conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem./ |
| 5 | Ova aspidum ruperunt,/ et telas araneæ texuerunt./ Qui comederit de ovis eorum, morietur ;/ et quod confotum est, erumpet in regulum./ |
| 6 | Telæ eorum non erunt in vestimentum,/ neque operientur operibus suis ;/ opera eorum opera inutilia,/ et opus iniquitatis in manibus eorum./ |
| 7 | Pedes eorum ad malum currunt,/ et festinant ut effundant sanguinem innocentem ;/ cogitationes eorum cogitationes inutiles :/ vastitas et contritio in viis eorum./ |
| 8 | Viam pacis nescierunt,/ et non est judicium in gressibus eorum ;/ semitæ eorum incurvatæ sunt eis :/ omnis qui calcat in eis, ignorat pacem./ |
| 9 | Propter hoc elongatum est judicium a nobis,/ et non apprehendet nos justitia./ Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ;/ splendorem, et in tenebris ambulavimus./ |
| 10 | Palpavimus sicut cæci parietem,/ et quasi absque oculis attrectavimus :/ impegimus meridie quasi in tenebris ;/ in caliginosis quasi mortui./ |
| 11 | Rugiemus quasi ursi omnes,/ et quasi columbæ meditantes gememus :/ exspectavimus judicium, et non est ;/ salutem, et elongata est a nobis./ |
| 12 | Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,/ et peccata nostra responderunt nobis,/ quia scelera nostra nobiscum/ et iniquitates nostras cognovimus./ |
| 13 | Peccare et mentiri contra Dominum,/ et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,/ ut loqueremur calumniam et transgressionem ;/ concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii./ |
| 14 | Et conversum est retrorsum judicium,/ et justitia longe stetit,/ quia corruit in platea veritas,/ et æquitas non potuit ingredi./ |
| 15 | Et facta est veritas in oblivionem,/ et qui recessit a malo, prædæ patuit./ Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,/ quia non est judicium./ |
| 16 | Et vidit quia non est vir,/ et aporiatus est, quia non est qui occurrat ;/ et salvavit sibi brachium suum,/ et justitia ejus ipsa confirmavit eum./ |
| 17 | Indutus est justitia ut lorica,/ et galea salutis in capite ejus ;/ indutus est vestimentis ultionis,/ et opertus est quasi pallio zeli :/ |
| 18 | sicut ad vindictam quasi ad retributionem/ indignationis hostibus suis,/ et vicissitudinem inimicis suis ;/ insulis vicem reddet./ |
| 19 | Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,/ et qui ab ortu solis gloriam ejus,/ cum venerit quasi fluvius violentus/ quem spiritus Domini cogit ;/ |
| 20 | et venerit Sion redemptor,/ et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,/ dicit Dominus./ |
| 21 | Hoc fdus meum cum eis,/ dicit Dominus :/ spiritus meus qui est in te,/ et verba mea quæ posui in ore tuo,/ non recedent de ore tuo,/ et de ore seminis tui,/ et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,/ amodo et usque in sempiternum.] |