Isaiah 62
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Propter Sion non tacebo,/ et propter Jerusalem non quiescam,/ donec egrediatur ut splendor justus ejus,/ et salvator ejus ut lampas accendatur./ |
| 2 | Et videbunt gentes justum tuum,/ et cuncti reges inclytum tuum ;/ et vocabitur tibi nomen novum,/ quod os Domini nominabit./ |
| 3 | Et eris corona gloriæ in manu Domini,/ et diadema regni in manu Dei tui./ |
| 4 | Non vocaberis ultra Derelicta,/ et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;/ sed vocaberis, Voluntas mea in ea,/ et terra tua Inhabitata,/ quia complacuit Domino in te,/ et terra tua inhabitabitur./ |
| 5 | Habitabit enim juvenis cum virgine,/ et habitabunt in te filii tui ;/ et gaudebit sponsus super sponsam,/ et gaudebit super te Deus tuus./ |
| 6 | Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;/ tota die et tota nocte/ in perpetuum non tacebunt./ Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,/ |
| 7 | et ne detis silentium ei,/ donec stabiliat et donec ponat Jerusalem/ laudem in terra./ |
| 8 | Juravit Dominus in dextera sua,/ et in brachio fortitudinis suæ :/ Si dedero triticum tuum ultra/ cibum inimicis tuis ;/ et si biberint filii alieni vinum tuum/ in quo laborasti./ |
| 9 | Quia qui congregant illud, comedent,/ et laudabunt Dominum ;/ et qui comportant illud, bibent/ in atriis sanctis meis./ |
| 10 | Transite, transite per portas,/ præparate viam populo :/ planum facite iter, eligite lapides,/ et elevate signum ad populos./ |
| 11 | Ecce Dominus auditum fecit/ in extremis terræ :/ Dicite filiæ Sion :/ Ecce Salvator tuus venit ;/ ecce merces ejus cum eo,/ et opus ejus coram illo./ |
| 12 | Et vocabunt eos, Populus sanctus,/ redempti a Domino ;/ tu autem vocaberis, Quæsita civitas,/ et non Derelicta.] |