Isaiah 63
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Quis est iste, qui venit de Edom,/ tinctis vestibus de Bosra ?/ iste formosus in stola sua,/ gradiens in multitudine fortitudinis suæ ?/ Ego qui loquor justitiam,/ et propugnator sum ad salvandum./ |
| 2 | Quare ergo rubrum est indumentum tuum,/ et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?/ |
| 3 | Torcular calcavi solus,/ et de gentibus non est vir mecum ;/ calcavi eos in furore meo,/ et conculcavi eos in ira mea :/ et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,/ et omnia indumenta mea inquinavi./ |
| 4 | Dies enim ultionis in corde meo ;/ annus redemptionis meæ venit./ |
| 5 | Circumspexi, et non erat auxiliator ;/ quæsivi, et non fuit qui adjuvaret :/ et salvavit mihi brachium meum,/ et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi./ |
| 6 | Et conculcavi populos in furore meo,/ et inebriavi eos in indignatione mea,/ et detraxi in terram virtutem eorum.] |
| 7 | [Miserationum Domini recordabor ;/ laudem Domini/ super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,/ et super multitudinem bonorum domui Israël,/ quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,/ et secundum multitudinem misericordiarum suarum./ |
| 8 | Et dixit : Verumtamen populus meus est,/ filii non negantes ;/ et factus est eis salvator./ |
| 9 | In omni tribulatione eorum non est tribulatus,/ et angelus faciei ejus salvavit eos :/ in dilectione sua et in indulgentia sua/ ipse redemit eos,/ et portavit eos, et elevavit eos/ cunctis diebus sæculi./ |
| 10 | Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,/ et afflixerunt spiritum Sancti ejus :/ et conversus est eis in inimicum,/ et ipse debellavit eos./ |
| 11 | Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui./ Ubi est qui eduxit eos de mari/ cum pastoribus gregis sui ?/ Ubi est qui posuit in medio ejus/ spiritum Sancti sui ;/ |
| 12 | qui eduxit ad dexteram Moysen,/ brachio majestatis suæ ;/ qui scidit aquas ante eos,/ ut faceret sibi nomen sempiternum ;/ |
| 13 | qui eduxit eos per abyssos,/ quasi equum in deserto/ non impingentem ?/ |
| 14 | Quasi animal in campo descendens,/ spiritus Domini ductor ejus fuit./ Sic adduxisti populum tuum,/ ut faceres tibi nomen gloriæ./ |
| 15 | Attende de cælo, et vide/ de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ./ Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,/ multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ?/ Super me continuerunt se./ |
| 16 | Tu enim pater noster :/ et Abraham nescivit nos,/ et Israël ignoravit nos :/ tu, Domine, pater noster,/ redemptor noster, a sæculo nomen tuum./ |
| 17 | Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ;/ indurasti cor nostrum ne timeremus te ?/ Convertere propter servos tuos,/ tribus hæreditatis tuæ./ |
| 18 | Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum :/ hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam./ |
| 19 | Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,/ neque invocaretur nomen tuum super nos.] |