Isaiah 66
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,/ terra autem scabellum pedum meorum./ Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?/ et quis est iste locus quietis meæ ?/ |
| 2 | Omnia hæc manus mea fecit,/ et facta sunt universa ista,/ dicit Dominus ;/ ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,/ et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?/ |
| 3 | Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;/ qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;/ qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;/ qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo./ Hæc omnia elegerunt in viis suis,/ et in abominationibus suis anima eorum delectata est./ |
| 4 | Unde et ego eligam illusiones eorum,/ et quæ timebant adducam eis ;/ quia vocavi, et non erat qui responderet ;/ locutus sum, et non audierunt ;/ feceruntque malum in oculis meis,/ et quæ nolui elegerunt./ |
| 5 | Audite verbum Domini,/ qui tremitis ad verbum ejus./ Dixerunt fratres vestri odientes vos,/ et abjicientes propter nomen meum :/ Glorificetur Dominus,/ et videbimus in lætitia vestra ;/ ipsi autem confundentur./ |
| 6 | Vox populi de civitate,/ vox de templo,/ vox Domini/ reddentis retributionem inimicis suis./ |
| 7 | Antequam parturiret, peperit ;/ antequam veniret partus ejus,/ peperit masculum./ |
| 8 | Quis audivit umquam tale ?/ et quis vidit huic simile ?/ numquid parturiet terra in die una,/ aut parietur gens simul,/ quia parturivit et peperit/ Sion filios suos ?/ |
| 9 | Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?/ dicit Dominus./ Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?/ ait Dominus Deus tuus./ |
| 10 | Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,/ omnes qui diligitis eam ;/ gaudete cum ea gaudio,/ universi qui lugetis super eam :/ |
| 11 | ut sugatis et repleamini/ ab ubere consolationis ejus ;/ ut mulgeatis et deliciis affluatis/ ab omnimoda gloria ejus./ |
| 12 | Quia hæc dicit Dominus :/ Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,/ et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,/ quam sugetis :/ ad ubera portabimini,/ et super genua blandientur vobis./ |
| 13 | Quomodo si cui mater blandiatur,/ ita ego consolabor vos,/ et in Jerusalem consolabimini./ |
| 14 | Videbitis, et gaudebit cor vestrum,/ et ossa vestra quasi herba germinabunt :/ et cognoscetur manus Domini servis ejus,/ et indignabitur inimicis suis./ |
| 15 | Quia ecce Dominus in igne veniet,/ et quasi turbo quadrigæ ejus,/ reddere in indignatione furorem suum/ et increpationem suam in flamma ignis :/ |
| 16 | quia in igne Dominus dijudicabit,/ et in gladio suo ad omnem carnem ;/ et multiplicabuntur interfecti a Domino,/ |
| 17 | qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis/ post januam intrinsecus,/ qui comedebant carnem suillam,/ et abominationem et murem :/ simul consumentur, dicit Dominus./ |
| 18 | Ego autem opera eorum et cogitationes eorum/ venio ut congregem,/ cum omnibus gentibus et linguis :/ et venient, et videbunt gloriam meam./ |
| 19 | Et ponam in eis signum,/ et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes/ in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;/ in Italiam et Græciam,/ ad insulas longe,/ ad eos qui non audierunt de me,/ et non viderunt gloriam meam./ Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;/ |
| 20 | et adducent omnes fratres vestros/ de cunctis gentibus/ donum Domino,/ in equis, et in quadrigis, et in lecticis,/ et in mulis, et in carrucis,/ ad montem sanctum meum/ Jerusalem, dicit Dominus :/ quomodo si inferant filii Israël munus/ in vase mundo in domum Domini./ |
| 21 | Et assumam ex eis/ in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus./ |
| 22 | Quia sicut cæli novi et terra nova,/ quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,/ sic stabit semen vestrum et nomen vestrum./ |
| 23 | Et erit mensis ex mense,/ et sabbatum ex sabbato :/ veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,/ dicit Dominus./ |
| 24 | Et egredientur, et videbunt cadavera/ virorum qui prævaricati sunt in me ;/ vermis eorum non morietur,/ et ignis eorum non extinguetur :/ et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] |