Isaiah 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Primo tempore alleviata est/ terra Zabulon et terra Nephthali :/ et novissimo aggravata est via maris/ trans Jordanem Galilææ gentium./ |
| 2 | Populus qui ambulabat in tenebris,/ vidit lucem magnam ;/ habitantibus in regione umbræ mortis,/ lux orta est eis./ |
| 3 | Multiplicasti gentem,/ et non magnificasti lætitiam./ Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;/ sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia./ |
| 4 | Jugum enim oneris ejus,/ et virgam humeri ejus,/ et sceptrum exactoris ejus/ superasti, sicut in die Madian./ |
| 5 | Quia omnis violenta prædatio cum tumultu,/ et vestimentum mistum sanguine,/ erit in combustionem,/ et cibus ignis./ |
| 6 | Parvulus enim natus est nobis,/ et filius datus est nobis,/ et factus est principatus super humerum ejus :/ et vocabitur nomen ejus,/ Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,/ Pater futuri sæculi, Princeps pacis./ |
| 7 | Multiplicabitur ejus imperium,/ et pacis non erit finis ;/ super solium David, et super regnum ejus sedebit,/ ut confirmet illud et corroboret/ in judicio et justitia,/ amodo et usque in sempiternum :/ zelus Domini exercituum faciet hoc.] |
| 8 | [Verbum misit Dominus in Jacob,/ et cecidit in Israël./ |
| 9 | Et sciet omnis populus Ephraim,/ et habitantes Samariam,/ in superbia et magnitudine cordis dicentes :/ |
| 10 | Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;/ sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus./ |
| 11 | Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,/ et inimicos ejus in tumultum vertet./ |
| 12 | Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;/ et devorabunt Israël toto ore./ In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./ |
| 13 | Et populus non est reversus ad percutientem se,/ et Dominum exercituum non inquisierunt./ |
| 14 | Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,/ incurvantem et refrenantem, die una./ |
| 15 | Longævus et honorabilis, ipse est caput ;/ et propheta docens mendacium, ipse est cauda./ |
| 16 | Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;/ et qui beatificantur, præcipitati./ |
| 17 | Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,/ et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :/ quia omnis hypocrita est et nequam,/ et universum os locutum est stultitiam ;/ in omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./ |
| 18 | Succensa est enim quasi ignis impietas :/ veprem et spinam vorabit,/ et succendetur in densitate saltus,/ et convolvetur superbia fumi./ |
| 19 | In ira Domini exercituum conturbata est terra,/ et erit populus quasi esca ignis ;/ vir fratri suo non parcet./ |
| 20 | Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;/ et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;/ unusquisque carnem brachii sui vorabit :/ Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;/ simul ipsi contra Judam./ |
| 21 | In omnibus his non est aversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta.] |