James 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. |
| 2 | Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis : |
| 3 | scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. |
| 4 | Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. |
| 5 | Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei. |
| 6 | Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur : |
| 7 | non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. |
| 8 | Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. |
| 9 | Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua : |
| 10 | dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fni transibit ; |
| 11 | exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet. |
| 12 | Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. |
| 13 | Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. |
| 14 | Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. |
| 15 | Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. |
| 16 | Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. |
| 17 | Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. |
| 18 | Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. |
| 19 | Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. |
| 20 | Ira enim viri justitiam Dei non operatur. |
| 21 | Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. |
| 22 | Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos. |
| 23 | Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo : |
| 24 | consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. |
| 25 | Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit. |
| 26 | Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. |
| 27 | Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. |