James 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. |
| 2 | In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus. |
| 3 | Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. |
| 4 | Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. |
| 5 | Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! |
| 6 | Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. |
| 7 | Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana : |
| 8 | linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero. |
| 9 | In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. |
| 10 | Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. |
| 11 | Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? |
| 12 | Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. |
| 13 | Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. |
| 14 | Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem : |
| 15 | non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica. |
| 16 | Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. |
| 17 | Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. |
| 18 | Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. |