James 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. |
| 2 | Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. |
| 3 | Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. |
| 4 | Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. |
| 5 | Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. |
| 6 | Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. |
| 7 | Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. |
| 8 | Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit. |
| 9 | Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. |
| 10 | Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. |
| 11 | Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. |
| 12 | Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis. |
| 13 | Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat. |
| 14 | Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : |
| 15 | et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei. |
| 16 | Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. |
| 17 | Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. |
| 18 | Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. |
| 19 | Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum : |
| 20 | scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. |