Jeremiah 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël./ |
| 2 | Hæc dicit Dominus :/ Juxta vias gentium nolite discere,/ et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,/ |
| 3 | quia leges populorum vanæ sunt./ Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :/ |
| 4 | argento et auro decoravit illud :/ clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :/ |
| 5 | in similitudinem palmæ fabricata sunt,/ et non loquentur :/ portata tollentur,/ quia incedere non valent./ Nolite ergo timere ea,/ quia nec male possunt facere, nec bene./ |
| 6 | Non est similis tui, Domine :/ magnus es tu,/ et magnum nomen tuum in fortitudine./ |
| 7 | Quis non timebit te, o Rex gentium ?/ tuum est enim decus :/ inter cunctos sapientes gentium,/ et in universis regnis eorum,/ nullus est similis tui./ |
| 8 | Pariter insipientes et fatui probabuntur :/ doctrina vanitatis eorum lignum est./ |
| 9 | Argentum involutum de Tharsis affertur,/ et aurum de Ophaz :/ opus artificis et manus ærarii./ Hyacinthus et purpura indumentum eorum :/ opus artificum universa hæc./ |
| 10 | Dominus autem Deus verus est,/ ipse Deus vivens,/ et rex sempiternus./ Ab indignatione ejus commovebitur terra,/ et non sustinebunt gentes comminationem ejus./ |
| 11 | Sic ergo dicetis eis :/ Dii qui cælos et terram non fecerunt,/ pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !/ |
| 12 | Qui facit terram in fortitudine sua,/ præparat orbem in sapientia sua,/ et prudentia sua extendit cælos :/ |
| 13 | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,/ et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :/ fulgura in pluviam facit,/ et educit ventum de thesauris suis./ |
| 14 | Stultus factus est omnis homo a scientia :/ confusus est artifex omnis in sculptili,/ quoniam falsum est quod conflavit,/ et non est spiritus in eis./ |
| 15 | Vana sunt, et opus risu dignum :/ in tempore visitationis suæ peribunt./ |
| 16 | Non est his similis pars Jacob :/ qui enim formavit omnia, ipse est,/ et Israël virga hæreditatis ejus :/ Dominus exercituum nomen illi./ |
| 17 | Congrega de terra confusionem tuam,/ quæ habitas in obsidione :/ |
| 18 | quia hæc dicit Dominus :/ Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,/ et tribulabo eos ita ut inveniantur./ |
| 19 | Væ mihi super contritione mea :/ pessima plaga mea./ Ego autem dixi :/ Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam./ |
| 20 | Tabernaculum meum vastatum est ;/ omnes funiculi mei dirupti sunt :/ filii mei exierunt a me, et non subsistunt./ Non est qui extendat ultra tentorium meum,/ et erigat pelles meas./ |
| 21 | Quia stulte egerunt pastores,/ et Dominum non quæsierunt :/ propterea non intellexerunt,/ et omnis grex eorum dispersus est./ |
| 22 | Vox auditionis ecce venit,/ et commotio magna de terra aquilonis :/ ut ponat civitates Juda solitudinem,/ et habitaculum draconum./ |
| 23 | Scio, Domine,/ quia non est hominis via ejus,/ nec viri est ut ambulet,/ et dirigat gressus suos./ |
| 24 | Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,/ et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me./ |
| 25 | Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te,/ et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt :/ quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,/ et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.] |