Jeremiah 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. |
| 2 | [Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,/ et obscuratæ sunt in terra,/ et clamor Jerusalem ascendit./ |
| 3 | Majores miserunt minores suos ad aquam :/ venerunt ad hauriendum./ Non invenerunt aquam :/ reportaverunt vasa sua vacua./ Confusi sunt, et afflicti,/ et operuerunt capita sua./ |
| 4 | Propter terræ vastitatem,/ quia non venit pluvia in terram,/ confusi sunt agricolæ :/ operuerunt capita sua./ |
| 5 | Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,/ quia non erat herba./ |
| 6 | Et onagri steterunt in rupibus ;/ traxerunt ventum quasi dracones :/ defecerunt oculi eorum,/ quia non erat herba./ |
| 7 | Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,/ fac propter nomen tuum :/ quoniam multæ sunt aversiones nostræ :/ tibi peccavimus./ |
| 8 | Exspectatio Israël,/ salvator ejus in tempore tribulationis,/ quare quasi colonus futurus es in terra,/ et quasi viator declinans ad manendum ?/ |
| 9 | quare futurus es velut vir vagus,/ ut fortis qui non potest salvare ?/ Tu autem in nobis es, Domine,/ et nomen tuum invocatum est super nos :/ ne derelinquas nos./ |
| 10 | Hæc dicit Dominus populo huic,/ qui dilexit movere pedes suos,/ et non quievit,/ et Domino non placuit :/ Nunc recordabitur iniquitatum eorum,/ et visitabit peccata eorum./ |
| 11 | Et dixit Dominus ad me :/ Noli orare pro populo isto in bonum./ |
| 12 | Cum jejunaverint,/ non exaudiam preces eorum,/ et si obtulerint holocautomata et victimas,/ non suscipiam ea :/ quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.] |
| 13 | Et dixi : [A, a, a, Domine Deus :/ prophetæ dicunt eis :/ Non videbitis gladium,/ et fames non erit in vobis :/ sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] |
| 14 | Et dicit Dominus ad me : [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo :/ non misi eos, et non præcepi eis,/ neque locutus sum ad eos./ Visionem mendacem, et divinationem,/ et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,/ prophetant vobis./ |
| 15 | Idcirco hæc dicit Dominus/ de prophetis qui prophetant in nomine meo,/ quos ego non misi, dicentes :/ Gladius et fames non erit in terra hac :/ In gladio et fame consumentur prophetæ illi./ |
| 16 | Et populi quibus prophetant/ erunt projecti in viis Jerusalem/ præ fame et gladio,/ et non erit qui sepeliat eos :/ ipsi et uxores eorum,/ filii et filiæ eorum :/ et effundam super eos malum suum./ |
| 17 | Et dices ad eos verbum istud :/ Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,/ et non taceant,/ quoniam contritione magna/ contrita est virgo filia populi mei,/ plaga pessima vehementer./ |
| 18 | Si egressus fuero ad agros,/ ecce occisi gladio :/ et si introiero in civitatem,/ ecce attenuati fame./ Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant./ |
| 19 | Numquid projiciens abjecisti Judam ?/ aut Sion abominata est anima tua ?/ quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?/ Exspectavimus pacem,/ et non est bonum :/ et tempus curationis,/ et ecce turbatio./ |
| 20 | Cognovimus, Domine, impietates nostras,/ iniquitates patrum nostrorum,/ quia peccavimus tibi./ |
| 21 | Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,/ neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ :/ recordare, ne irritum facias fdus tuum nobiscum./ |
| 22 | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ?/ aut cæli possunt dare imbres ?/ nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ?/ tu enim fecisti omnia hæc.] |