Jeremiah 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et dixit Dominus ad me : [Si steterit Moyses et Samuel coram me,/ non est anima mea ad populum istum :/ ejice illos a facie mea, et egrediantur./ |
| 2 | Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ?/ dices ad eos : Hæc dicit Dominus :/ Qui ad mortem, ad mortem,/ et qui ad gladium, ad gladium,/ et qui ad famem, ad famem,/ et qui ad captivitatem, ad captivitatem./ |
| 3 | Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus :/ gladium ad occisionem,/ et canes ad lacerandum,/ et volatilia cæli et bestias terræ/ ad devorandum et dissipandum./ |
| 4 | Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,/ propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,/ super omnibus quæ fecit in Jerusalem./ |
| 5 | Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,/ aut quis contristabitur pro te ?/ aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?/ |
| 6 | Tu reliquisti me, dicit Dominus ;/ retrorsum abiisti :/ et extendam manum meam super te, et interficiam te :/ laboravi rogans./ |
| 7 | Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :/ interfeci et disperdidi populum meum,/ et tamen a viis suis non sunt reversi./ |
| 8 | Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :/ induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :/ misi super civitates repente terrorem./ |
| 9 | Infirmata est quæ peperit septem ;/ defecit anima ejus :/ occidit ei sol cum adhuc esset dies :/ confusa est, et erubuit :/ et residuos ejus in gladium dabo/ in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.] |
| 10 | [Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,/ virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?/ Non fneravi, nec fneravit mihi quisquam :/ omnes maledicunt mihi./ |
| 11 | Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,/ si non occurri tibi in tempore afflictionis,/ et in tempore tribulationis adversus inimicum./ |
| 12 | Numquid fderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?/ |
| 13 | Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis,/ in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis./ |
| 14 | Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis,/ quia ignis succensus est in furore meo :/ super vos ardebit./ |
| 15 | Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me,/ et tuere me ab his qui persequuntur me./ Noli in patientia tua suscipere me :/ scito quoniam sustinui propter te opprobrium./ |
| 16 | Inventi sunt sermones tui, et comedi eos :/ et factum est mihi verbum tuum in gaudium/ et in lætitiam cordis mei,/ quoniam invocatum est nomen tuum super me,/ Domine Deus exercituum./ |
| 17 | Non sedi in concilio ludentium,/ et gloriatus sum a facie manus tuæ :/ solus sedebam, quoniam comminatione replesti me./ |
| 18 | Quare factus est dolor meus perpetuus,/ et plaga mea desperabilis renuit curari ?/ facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium./ |
| 19 | Propter hoc hæc dicit Dominus :/ Si converteris, convertam te,/ et ante faciem meam stabis :/ et si separaveris pretiosum a vili,/ quasi os meum eris :/ convertentur ipsi ad te,/ et tu non converteris ad eos./ |
| 20 | Et dabo te populo huic in murum æreum fortem :/ et bellabunt adversum te, et non prævalebunt,/ quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :/ |
| 21 | et liberabo te de manu pessimorum,/ et redimam te de manu fortium.] |