Jeremiah 18
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : |
| 2 | Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. |
| 3 | Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. |
| 4 | Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. |
| 5 | Et factum est verbum Domini ad me, dicens : |
| 6 | [Numquid sicut figulus iste,/ non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus :/ ecce sicut lutum in manu figuli,/ sic vos in manu mea, domus Israël./ |
| 7 | Repente loquar adversum gentem et adversus regnum,/ ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :/ |
| 8 | si pnitentiam egerit gens illa a malo suo/ quod locutus sum adversus eam,/ agam et ego pnitentiam super malo/ quod cogitavi ut facerem ei./ |
| 9 | Et subito loquar de gente et de regno,/ ut ædificem et plantem illud./ |
| 10 | Si fecerit malum in oculis meis,/ ut non audiat vocem meam,/ pnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei./ |
| 11 | Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens :/ Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego fingo contra vos malum,/ et cogito contra vos cogitationem :/ revertatur unusquisque a via sua mala,/ et dirigite vias vestras et studia vestra./ |
| 12 | Qui dixerunt : Desperavimus :/ post cogitationes enim nostras ibimus,/ et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus./ |
| 13 | Ideo hæc dicit Dominus :/ Interrogate gentes :/ Quis audivit talia horribilia,/ quæ fecit nimis virgo Israël ?/ |
| 14 | Numquid deficiet de petra agri nix Libani ?/ aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?/ |
| 15 | Quia oblitus est mei populus meus,/ frustra libantes,/ et impingentes in viis suis,/ in semitis sæculi,/ ut ambularent per eas in itinere non trito,/ |
| 16 | ut fieret terra eorum in desolationem,/ et in sibilum sempiternum :/ omnis qui præterierit per eam obstupescet,/ et movebit caput suum./ |
| 17 | Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico :/ dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.] |
| 18 | Et dixerunt : [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :/ non enim peribit lex a sacerdote,/ neque consilium a sapiente,/ nec sermo a propheta :/ venite, et percutiamus eum lingua,/ et non attendamus ad universos sermones ejus.] |
| 19 | [Attende, Domine, ad me,/ et audi vocem adversariorum meorum./ |
| 20 | Numquid redditur pro bono malum,/ quia foderunt foveam animæ meæ ?/ Recordare quod steterim in conspectu tuo/ ut loquerer pro eis bonum,/ et averterem indignationem tuam ab eis./ |
| 21 | Propterea da filios eorum in famem,/ et deduc eos in manus gladii :/ fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :/ et viri earum interficiantur morte :/ juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :/ |
| 22 | audiatur clamor de domibus eorum :/ adduces enim super eos latronem repente,/ quia foderunt foveam ut caperent me,/ et laqueos absconderunt pedibus meis./ |
| 23 | Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum/ adversum me in mortem :/ ne propitieris iniquitati eorum,/ et peccatum eorum a facie tua non deleatur :/ fiant corruentes in conspectu tuo ;/ in tempore furoris tui abutere eis.] |