Jeremiah 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. |
| 2 | Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. |
| 3 | Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. |
| 4 | Et factum est verbum Domini ad me, dicens : |
| 5 | [Priusquam te formarem in utero, novi te,/ et antequam exires de vulva, sanctificavi te,/ et prophetam in gentibus dedi te.] |
| 6 | Et dixi : [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,/ quia puer ego sum.] |
| 7 | Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum :/ quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,/ et universa quæcumque mandavero tibi loqueris./ |
| 8 | Ne timeas a facie eorum,/ quia tecum ego sum ut eruam te,/ dicit Dominus.] |
| 9 | Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : [Ecce dedi verba mea in ore tuo :/ |
| 10 | ecce constitui te hodie/ super gentes et super regna,/ ut evellas, et destruas,/ et disperdas, et dissipes,/ et ædifices, et plantes.] |
| 11 | Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Quid tu vides, Jeremia ?] Et dixi : [Virgam vigilantem ego video.] |
| 12 | Et dixit Dominus ad me : [Bene vidisti :/ quia vigilabo ego super verbo meo,/ ut faciam illud.] |
| 13 | Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : [Quid tu vides ?] Et dixi : [Ollam succensam ego video,/ et faciem ejus a facie aquilonis.] |
| 14 | Et dixit Dominus ad me : [Ab aquilone pandetur malum/ super omnes habitatores terræ :/ |
| 15 | quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,/ ait Dominus :/ et venient, et ponent unusquisque solium suum/ in introitu portarum Jerusalem,/ et super omnes muros ejus in circuitu,/ et super universas urbes Juda :/ |
| 16 | et loquar judicia mea cum eis/ super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,/ et libaverunt diis alienis,/ et adoraverunt opus manuum suarum./ |
| 17 | Tu ergo, accinge lumbos tuos,/ et surge, et loquere ad eos/ omnia quæ ego præcipio tibi./ Ne formides a facie eorum,/ nec enim timere te faciam vultum eorum./ |
| 18 | Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,/ et in columnam ferream,/ et in murum æreum,/ super omnem terram,/ regibus Juda, principibus ejus,/ et sacerdotibus, et populo terræ./ |
| 19 | Et bellabunt adversum te,/ et non prævalebunt,/ quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.] |