Jeremiah 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens : |
| 2 | Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. |
| 3 | Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciæ : |
| 4 | Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus. |
| 5 | Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. |
| 6 | Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiæ pestilentia magna morientur. |
| 7 | Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. |
| 8 | Et ad populum hunc dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. |
| 9 | Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. |
| 10 | Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. |
| 11 | Et domui regis Juda : [Audite verba Domini,/ |
| 12 | domus David./ Hæc dicit Dominus :/ Judicate mane judicium,/ et eruite vi oppressum de manu calumniantis,/ ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,/ et succendatur, et non sit qui extinguat,/ propter malitiam studiorum vestrorum./ |
| 13 | Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris,/ ait Dominus :/ qui dicitis : Quis percutiet nos ?/ et quis ingredietur domos nostras ?/ |
| 14 | Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,/ dicit Dominus :/ et succendam ignem in saltu ejus,/ et devorabit omnia in circuitu ejus.] |