Codex Sacra scripture, aligned

Jeremiah 22

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 21 23 →
vClementine1592
1 Hæc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
2 et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,/ qui sedes super solium David :/ tu et servi tui, et populus tuus,/ qui ingredimini per portas istas./
3 Hæc dicit Dominus :/ Facite judicium et justitiam,/ et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :/ et advenam, et pupillum, et viduam/ nolite contristare, neque opprimatis inique,/ et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto./
4 Si enim facientes feceritis verbum istud,/ ingredientur per portas domus hujus/ reges sedentes de genere David super thronum ejus,/ et ascendentes currus et equos,/ ipsi, et servi, et populus eorum./
5 Quod si non audieritis verba hæc :/ in memetipso juravi, dicit Dominus,/ quia in solitudinem erit domus hæc./
6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :/ Galaad, tu mihi caput Libani,/ si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !/
7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :/ et succident electas cedros tuas,/ et præcipitabunt in ignem./
8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,/ et dicet unusquisque proximo suo :/ Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?/
9 Et respondebunt :/ Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,/ et adoraverint deos alienos, et servierint eis./
10 Nolite flere mortuum,/ neque lugeatis super eum fletu :/ plangite eum qui egreditur,/ quia non revertetur ultra,/ nec videbit terram nativitatis suæ./
11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum,/ filium Josiæ, regem Juda,/ qui regnavit pro Josia patre suo,/ qui egressus est de loco isto :/ Non revertetur huc amplius,/
12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,/ et terram istam non videbit amplius./
13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia,/ et cnacula sua non in judicio :/ amicum suum opprimet frustra,/ et mercedem ejus non reddet ei :/
14 qui dicit : Ædificabo mihi domum latam,/ et cnacula spatiosa :/ qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,/ pingitque sinopide./
15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?/ pater tuus numquid non comedit et bibit,/ et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?/
16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :/ numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus./
17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam,/ et ad sanguinem innocentem fundendum,/ et ad calumniam, et ad cursum mali operis./
18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,/ filium Josiæ, regem Juda :/ Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !/ non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !/
19 Sepultura asini sepelietur,/ putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]
20 [Ascende Libanum, et clama,/ et in Basan da vocem tuam :/ et clama ad transeuntes,/ quia contriti sunt omnes amatores tui./
21 Locutus sum ad te in abundantia tua,/ et dixisti : Non audiam :/ hæc est via tua ab adolescentia tua,/ quia non audisti vocem meam./
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,/ et amatores tui in captivitatem ibunt :/ et tunc confunderis,/ et erubesces ab omni malitia tua./
23 Quæ sedes in Libano,/ et nidificas in cedris,/ quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,/ quasi dolores parturientis ?/
24 Vivo ego, dicit Dominus,/ quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda/ annulus in manu dextera mea,/ inde evellam eum,/
25 et dabo te in manu quærentium animam tuam,/ et in manu quorum tu formidas faciem,/ et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,/ et in manu Chaldæorum :/
26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te,/ in terram alienam, in qua nati non estis,/ ibique moriemini./
27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,/ non revertentur./
28 Numquid vas fictile atque contritum/ vir iste Jechonias ?/ numquid vas absque omni voluptate ?/ quare abjecti sunt ipse et semen ejus,/ et projecti in terram quam ignoraverunt ?/
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini./
30 Hæc dicit Dominus :/ Scribe virum istum sterilem,/ virum qui in diebus suis non prosperabitur :/ nec enim erit de semine ejus vir/ qui sedeat super solium David,/ et potestatem habeat ultra in Juda.]