Codex Sacra scripture, aligned

Jeremiah 30

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 29 31 →
vClementine1592
1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
5 [Quoniam hæc dicit Dominus :/ Vocem terroris audivimus :/ formido, et non est pax./
6 Interrogate, et videte si generat masculus :/ quare ergo vidi omnis viri manum/ super lumbum suum, quasi parturientis,/ et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?/
7 Væ ! quia magna dies illa,/ nec est similis ejus :/ tempusque tribulationis est Jacob,/ et ex ipso salvabitur./
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :/ conteram jugum ejus de collo tuo,/ et vincula ejus dirumpam,/ et non dominabuntur ei amplius alieni :/
9 sed servient Domino Deo suo,/ et David regi suo,/ quem suscitabo eis./
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,/ neque paveas, Israël :/ quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,/ et semen tuum de terra captivitatis eorum :/ et revertetur Jacob, et quiescet,/ et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :/
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te./ Faciam enim consummationem in cunctis gentibus/ in quibus dispersi te :/ te autem non faciam in consummationem :/ sed castigabo te in judicio,/ ut non videaris tibi innoxius./
12 Quia hæc dicit Dominus :/ Insanabilis fractura tua ;/ pessima plaga tua :/
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :/ curationum utilitas non est tibi./
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,/ teque non quærent :/ plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua./
15 Quid clamas super contritione tua ?/ insanabilis est dolor tuus :/ propter multitudinem iniquitatis tuæ,/ et propter dura peccata tua,/ feci hæc tibi./
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,/ et universi hostes tui in captivitatem ducentur :/ et qui te vastant vastabuntur,/ cunctosque prædatores tuos dabo in prædam./
17 Obducam enim cicatricem tibi,/ et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus./ Quia ejectam vocaverunt te, Sion :/ hæc est, quæ non habebat requirentem./
18 Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,/ et tectis ejus miserebor :/ et ædificabitur civitas in excelso suo,/ et templum juxta ordinem suum fundabitur :/
19 et egredietur de eis laus,/ voxque ludentium./ Et multiplicabo eos, et non minuentur :/ et glorificabo eos, et non attenuabuntur./
20 Et erunt filii ejus sicut a principio,/ et ctus ejus coram me permanebit,/ et visitabo adversum omnes qui tribulant eum./
21 Et erit dux ejus ex eo,/ et princeps de medio ejus producetur :/ et applicabo eum, et accedet ad me./ Quis enim iste est qui applicet cor suum/ ut appropinquet mihi ? ait Dominus :/
22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum./
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :/ in capite impiorum conquiescet./
24 Non avertet iram indignationis Dominus,/ donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :/ in novissimo dierum intelligetis ea.]