Codex Sacra scripture, aligned

Jeremiah 33

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 32 34 →
vClementine1592
1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :
2 [Hæc dicit Dominus, qui facturus est,/ et formaturus illud, et paraturus :/ Dominus nomen ejus :/
3 Clama ad me, et exaudiam te,/ et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis./
4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël/ ad domos urbis hujus,/ et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,/ et ad munitiones, et ad gladium/
5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,/ et impleant eas cadaveribus hominum/ quos percussi in furore meo et in indignatione mea,/ abscondens faciem meam a civitate hac,/ propter omnem malitiam eorum :/
6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,/ et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis./
7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,/ et ædificabo eos sicut a principio./
8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua/ in qua peccaverunt mihi,/ et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,/ in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me./
9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,/ et in laudem, et in exsultationem/ cunctis gentibus terræ,/ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :/ et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,/ et in omni pace quam ego faciam eis./
10 Hæc dicit Dominus :/ Adhuc audietur in loco isto/ quem vos dicitis esse desertum,/ eo quod non sit homo nec jumentum/ in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,/ quæ desolatæ sunt, absque homine,/ et absque habitatore, et absque pecore,/
11 vox gaudii et vox lætitiæ,/ vox sponsi et vox sponsæ,/ vox dicentium : Confitemini Domino exercituum,/ quoniam bonus Dominus,/ quoniam in æternum misericordia ejus :/ et portantium vota in domum Domini :/ reducam enim conversionem terræ/ sicut a principio, dicit Dominus./
12 Hæc dicit Dominus exercituum :/ Adhuc erit in loco isto deserto,/ absque homine et absque jumento,/ et in cunctis civitatibus ejus,/ habitaculum pastorum accubantium gregum./
13 In civitatibus montuosis,/ et in civitatibus campestribus,/ et in civitatibus quæ ad austrum sunt,/ et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,/ et in civitatibus Juda,/ adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.]
14 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et suscitabo verbum bonum quod locutus sum/ ad domum Israël et ad domum Juda./
15 In diebus illis et in tempore illo/ germinare faciam David germen justitiæ,/ et faciet judicium et justitiam in terra :/
16 in diebus illis salvabitur Juda,/ et Jerusalem habitabit confidenter :/ et hoc est nomen quod vocabunt eum :/ Dominus justus noster./
17 Quia hæc dicit Dominus :/ Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :/
18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,/ qui offerat holocautomata,/ et incendat sacrificium,/ et cædat victimas omnibus diebus.]
19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
20 [Hæc dicit Dominus :/ Si irritum potest fieri pactum meum cum die,/ et pactum meum cum nocte,/ ut non sit dies et nox in tempore suo,/
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,/ ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,/ et Levitæ et sacerdotes ministri mei./
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,/ et metiri arena maris,/ sic multiplicabo semen David servi mei,/ et Levitas ministros meos.]
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
24 [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens :/ Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?/ et populum meum despexerunt,/ eo quod non sit ultra gens coram eis./
25 Hæc dicit Dominus :/ Si pactum meum inter diem et noctem,/ et leges cælo et terræ non posui,/
26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,/ ut non assumam de semine ejus/ principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob :/ reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]