Jeremiah 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,/ et recedens ab eo duxerit virum alterum,/ numquid revertetur ad eam ultra ?/ numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?/ Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :/ tamen revertere ad me, dicit Dominus,/ et ego suscipiam te./ |
| 2 | Leva oculos tuos in directum,/ et vide ubi non prostrata sis./ In viis sedebas,/ exspectans eos quasi latro in solitudine :/ et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis./ |
| 3 | Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,/ et serotinus imber non fuit./ Frons mulieris meretricis facta est tibi ;/ noluisti erubescere./ |
| 4 | Ergo saltem amodo voca me :/ Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :/ |
| 5 | numquid irasceris in perpetuum,/ aut perseverabis in finem ?/ ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.] |
| 6 | Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?/ Abiit sibimet super omnem montem excelsum,/ et sub omni ligno frondoso,/ et fornicata est ibi./ |
| 7 | Et dixi, cum fecisset hæc omnia :/ Ad me revertere :/ et non est reversa./ Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda/ |
| 8 | quia pro eo quod mchata esset aversatrix Israël,/ dimisissem eam,/ et dedissem ei libellum repudii :/ et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,/ sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :/ |
| 9 | et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,/ et mchata est cum lapide et ligno :/ |
| 10 | et in omnibus his non est reversa ad me/ prævaricatrix soror ejus Juda/ in toto corde suo,/ sed in mendacio, ait Dominus.] |
| 11 | Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. |
| 12 | Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,/ et non avertam faciem meam a vobis,/ quia sanctus ego sum, dicit Dominus,/ et non irascar in perpetuum./ |
| 13 | Verumtamen scito iniquitatem tuam,/ quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,/ et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,/ et vocem meam non audisti, ait Dominus./ |
| 14 | Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,/ quia ego vir vester :/ et assumam vos unum de civitate,/ et duos de cognatione,/ et introducam vos in Sion./ |
| 15 | Et dabo vobis pastores juxta cor meum,/ et pascent vos scientia et doctrina./ |
| 16 | Cumque multiplicati fueritis,/ et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,/ non dicent ultra :/ Arca testamenti Domini :/ neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,/ nec visitabitur, nec fiet ultra./ |
| 17 | In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :/ et congregabuntur ad eam omnes gentes/ in nomine Domini in Jerusalem,/ et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi./ |
| 18 | In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,/ et venient simul de terra aquilonis/ ad terram quam dedi patribus vestris./ |
| 19 | Ego autem dixi :/ Quomodo ponam te in filios,/ et tribuam tibi terram desiderabilem,/ hæreditatem præclaram exercituum gentium ?/ Et dixi : Patrem vocabis me,/ et post me ingredi non cessabis./ |
| 20 | Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,/ sic contempsit me domus Israël,/ dicit Dominus./ |
| 21 | Vox in viis audita est,/ ploratus et ululatus filiorum Israël :/ quoniam iniquam fecerunt viam suam ;/ obliti sunt Domini Dei sui./ |
| 22 | Convertimini, filii revertentes,/ et sanabo aversiones vestras./ Ecce nos venimus ad te :/ tu enim es Dominus Deus noster./ |
| 23 | Vere mendaces erant colles,/ et multitudo montium :/ vere in Domino Deo nostro salus Israël./ |
| 24 | Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :/ greges eorum, et armenta eorum,/ filios eorum, et filias eorum./ |
| 25 | Dormiemus in confusione nostra,/ et operiet nos ignominia nostra :/ quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,/ ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :/ et non audivimus vocem Domini Dei nostri.] |