Jeremiah 46
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. |
| 2 | Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda. |
| 3 | [Præparate scutum et clypeum,/ et procedite ad bellum./ |
| 4 | Jungite equos, et ascendite, equites :/ state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis./ |
| 5 | Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,/ et terga vertentes,/ fortes eorum cæsos :/ fugerunt conciti, nec respexerunt :/ terror undique, ait Dominus./ |
| 6 | Non fugiat velox,/ nec salvari se putet fortis :/ ad aquilonem juxta flumen Euphraten/ victi sunt, et ruerunt./ |
| 7 | Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,/ et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?/ |
| 8 | Ægyptus fluminis instar ascendit,/ et velut flumina movebuntur fluctus ejus,/ et dicet : Ascendens operiam terram :/ perdam civitatem, et habitatores ejus./ |
| 9 | Ascendite equos,/ et exsultate in curribus,/ et procedant fortes,/ Æthiopia et Libyes tenentes scutum,/ et Lydii arripientes et jacientes sagittas./ |
| 10 | Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,/ ut sumat vindictam de inimicis suis :/ devorabit gladius, et saturabitur,/ et inebriabitur sanguine eorum :/ victima enim Domini Dei exercituum/ in terra aquilonis juxta flumen Euphraten./ |
| 11 | Ascende in Galaad, et tolle resinam,/ virgo filia Ægypti :/ frustra multiplicas medicamina :/ sanitas non erit tibi./ |
| 12 | Audierunt gentes ignominiam tuam,/ et ululatus tuus replevit terram :/ quia fortis impegit in fortem,/ et ambo pariter conciderunt.] |
| 13 | Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti : |
| 14 | [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,/ et resonet in Memphis, et in Taphnis :/ dicite : Sta, et præpara te,/ quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt./ |
| 15 | Quare computruit fortis tuus ?/ non stetit, quoniam Dominus subvertit eum./ |
| 16 | Multiplicavit ruentes,/ ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :/ Surge, et revertamur ad populum nostrum,/ et ad terram nativitatis nostræ,/ a facie gladii columbæ./ |
| 17 | Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti :/ tumultum adduxit tempus./ |
| 18 | Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),/ quoniam sicut Thabor in montibus,/ et sicut Carmelus in mari, veniet./ |
| 19 | Vasa transmigrationis fac tibi,/ habitatrix filia Ægypti :/ quia Memphis in solitudinem erit,/ et deseretur, et inhabitabilis erit./ |
| 20 | Vitula elegans atque formosa Ægyptus,/ stimulator ab aquilone veniet ei./ |
| 21 | Mercenarii quoque ejus,/ qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,/ versi sunt, et fugerunt simul,/ nec stare potuerunt :/ quia dies interfectionis eorum venit super eos,/ tempus visitationis eorum./ |
| 22 | Vox ejus quasi æris sonabit :/ quoniam cum exercitu properabunt,/ et cum securibus venient ei/ quasi cædentes ligna./ |
| 23 | Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,/ qui supputari non potest :/ multiplicati sunt super locustas,/ et non est eis numerus./ |
| 24 | Confusa est filia Ægypti,/ et tradita in manu populi aquilonis./ |
| 25 | Dixit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,/ et super Pharaonem, et super Ægyptum,/ et super deos ejus, et super reges ejus,/ et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :/ |
| 26 | et dabo eos in manu quærentium animam eorum,/ et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,/ et in manu servorum ejus :/ et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus./ |
| 27 | Et tu ne timeas, serve meus Jacob,/ et ne paveas, Israël :/ quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,/ et semen tuum de terra captivitatis tuæ :/ et revertetur Jacob, et requiescet,/ et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum./ |
| 28 | Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,/ quia tecum ego sum :/ quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, / te vero non consumam :/ sed castigabo te in judicio,/ nec quasi innocenti parcam tibi.] |