Jeremiah 48
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !/ capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit./ |
| 2 | Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :/ cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente./ Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius./ |
| 3 | Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna./ |
| 4 | Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus./ |
| 5 | Per ascensum enim Luith/ plorans ascendet in fletu,/ quoniam in descensu Oronaim/ hostes ululatum contritionis audierunt./ |
| 6 | Fugite, salvate animas vestras,/ et eritis quasi myricæ in deserto :/ |
| 7 | pro eo enim quod habuisti fiduciam/ in munitionibus tuis et in thesauris tuis,/ tu quoque capieris :/ et ibit Chamos in transmigrationem,/ sacerdotes ejus et principes ejus simul./ |
| 8 | Et veniet prædo ad omnem urbem,/ et urbs nulla salvabitur :/ et peribunt valles,/ et dissipabuntur campestria,/ quoniam dixit Dominus :/ |
| 9 | Date florem Moab, quia florens egredietur :/ et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles./ |
| 10 | Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,/ et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine./ |
| 11 | Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,/ et requievit in fæcibus suis :/ nec transfusus est de vase in vas,/ et in transmigrationem non abiit :/ idcirco permansit gustus ejus in eo,/ et odor ejus non est immutatus./ |
| 12 | Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :/ et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,/ et lagunculas eorum collident./ |
| 13 | Et confundetur Moab a Chamos/ sicut confusa est domus Israël a Bethel,/ in qua habebat fiduciam./ |
| 14 | Quomodo dicitis : Fortes sumus,/ et viri robusti ad præliandum ?/ |
| 15 | Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,/ et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :/ Dominus exercituum nomen ejus./ |
| 16 | Prope est interitus Moab ut veniat,/ et malum ejus velociter accurret nimis./ |
| 17 | Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :/ et universi qui scitis nomen ejus, dicite :/ Quomodo confracta est virga fortis,/ baculus gloriosus ?/ |
| 18 | Descende de gloria, et sede in siti,/ habitatio filiæ Dibon,/ quoniam vastator Moab ascendit ad te :/ dissipavit munitiones tuas./ |
| 19 | In via sta, et prospice,/ habitatio Aroër :/ interroga fugientem,/ et ei qui evasit dic : Quid accidit ?/ |
| 20 | Confusus est Moab, quoniam victus est./ Ululate, et clamate :/ annuntiate in Arnon,/ quoniam vastata est Moab,/ |
| 21 | et judicium venit ad terram campestrem,/ super Helon, et super Jasa,/ et super Mephaath, |
| 22 | et super Dibon,/ et super Nabo, et super domum Deblathaim,/ |
| 23 | et super Cariathaim, et super Bethgamul,/ et super Bethmaon, |
| 24 | et super Carioth,/ et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,/ quæ longe et quæ prope sunt./ |
| 25 | Abscissum est cornu Moab,/ et brachium ejus contritum est, ait Dominus./ |
| 26 | Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :/ et allidet manum Moab in vomitu suo,/ et erit in derisum etiam ipse./ |
| 27 | Fuit enim in derisum tibi Israël :/ quasi inter fures reperisses eum :/ propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,/ captivus duceris./ |
| 28 | Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :/ et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis./ |
| 29 | Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :/ sublimitatem ejus, et arrogantiam,/ et superbiam, et altitudinem cordis ejus./ |
| 30 | Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,/ et quod non sit juxta eam virtus ejus,/ nec juxta quod poterat conata sit facere./ |
| 31 | Ideo super Moab ejulabo,/ et ad Moab universam clamabo,/ ad viros muri fictilis lamentantes :/ |
| 32 | de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama./ Propagines tuæ transierunt mare ;/ usque ad mare Jazer pervenerunt :/ super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit./ |
| 33 | Ablata est lætitia et exsultatio/ de Carmelo et de terra Moab,/ et vinum de torcularibus sustuli :/ nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit./ |
| 34 | De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ;/ a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante :/ aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt./ |
| 35 | Et auferam de Moab, ait Dominus,/ offerentem in excelsis,/ et sacrificantem diis ejus./ |
| 36 | Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,/ et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum :/ quia plus fecit quam potuit,/ idcirco perierunt./ |
| 37 | Omne enim caput calvitium,/ et omnis barba rasa erit :/ in cunctis manibus colligatio,/ et super omne dorsum cilicium :/ |
| 38 | super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,/ omnis planctus :/ quoniam contrivi Moab/ sicut vas inutile, ait Dominus./ |
| 39 | Quomodo victa est, et ululaverunt ?/ quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?/ eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo./ |
| 40 | Hæc dicit Dominus :/ Ecce quasi aquila volabit,/ et extendet alas suas ad Moab./ |
| 41 | Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :/ et erit cor fortium Moab in die illa/ sicut cor mulieris parturientis,/ |
| 42 | et cessabit Moab esse populus,/ quoniam contra Dominum gloriatus est./ |
| 43 | Pavor, et fovea,/ et laqueus super te,/ o habitator Moab, dicit Dominus./ |
| 44 | Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,/ et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :/ adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus./ |
| 45 | In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,/ quia ignis egressus est de Hesebon,/ et flamma de medio Seon :/ et devorabit partem Moab,/ et verticem filiorum tumultus./ |
| 46 | Væ tibi, Moab :/ periisti, popule Chamos,/ quia comprehensi sunt filii tui/ et filiæ tuæ in captivitatem./ |
| 47 | Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab. |