Jeremiah 51
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Hæc dicit Dominus :/ Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus,/ qui cor suum levaverunt contra me,/ quasi ventum pestilentem :/ |
| 2 | et mittam in Babylonem ventilatores,/ et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,/ quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus./ |
| 3 | Non tendat qui tendit arcum suum,/ et non ascendat loricatus :/ nolite parcere juvenibus ejus ;/ interficite omnem militiam ejus./ |
| 4 | Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,/ et vulnerati in regionibus ejus./ |
| 5 | Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda/ a Deo suo, Domino exercituum,/ terra autem eorum repleta est delicto/ a Sancto Israël./ |
| 6 | Fugite de medio Babylonis,/ et salvet unusquisque animam suam :/ nolite tacere super iniquitatem ejus,/ quoniam tempus ultionis est a Domino :/ vicissitudinem ipse retribuet ei./ |
| 7 | Calix aureus Babylon in manu Domini,/ inebrians omnem terram :/ de vino ejus biberunt gentes,/ et ideo commotæ sunt./ |
| 8 | Subito cecidit Babylon, et contrita est./ Ululate super eam :/ tollite resinam ad dolorem ejus,/ si forte sanetur./ |
| 9 | Curavimus Babylonem, et non est sanata :/ derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam :/ quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,/ et elevatum est usque ad nubes./ |
| 10 | Protulit Dominus justitias nostras :/ venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri./ |
| 11 | Acuite sagittas, implete pharetras :/ suscitavit Dominus spiritum regum Medorum :/ et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam,/ quoniam ultio Domini est,/ ultio templi sui./ |
| 12 | Super muros Babylonis levate signum,/ augete custodiam, levate custodes,/ præparate insidias :/ quia cogitavit Dominus,/ et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis./ |
| 13 | Quæ habitas super aquas multas,/ locuples in thesauris :/ venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ./ |
| 14 | Juravit Dominus exercituum per animam suam :/ Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,/ et super te celeuma cantabitur./ |
| 15 | Qui fecit terram in fortitudine sua,/ præparavit orbem in sapientia sua,/ et prudentia sua extendit cælos./ |
| 16 | Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :/ qui levat nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit,/ et produxit ventum de thesauris suis./ |
| 17 | Stultus factus est omnis homo a scientia ;/ confusus est omnis conflator in sculptili :/ quia mendax est conflatio eorum,/ nec est spiritus in eis./ |
| 18 | Vana sunt opera, et risu digna :/ in tempore visitationis suæ peribunt./ |
| 19 | Non sicut hæc, pars Jacob,/ quia qui fecit omnia ipse est :/ et Israël sceptrum hæreditatis ejus :/ Dominus exercituum nomen ejus./ |
| 20 | Collidis tu mihi vasa belli :/ et ego collidam in te gentes,/ et disperdam in te regna :/ |
| 21 | et collidam in te equum et equitem ejus :/ et collidam in te currum et ascensorem ejus :/ |
| 22 | et collidam in te virum et mulierem :/ et collidam in te senem et puerum :/ et collidam in te juvenem et virginem :/ |
| 23 | et collidam in te pastorem et gregem ejus :/ et collidam in te agricolam et jugales ejus :/ et collidam in te duces et magistratus :/ |
| 24 | et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,/ omne malum suum quod fecerunt in Sion,/ in oculis vestris, ait Dominus./ |
| 25 | Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,/ qui corrumpis universam terram :/ et extendam manum meam super te,/ et evolvam te de petris,/ et dabo te in montem combustionis :/ |
| 26 | et non tollent de te lapidem in angulum,/ et lapidem in fundamenta :/ sed perditus in æternum eris, ait Dominus./ |
| 27 | Levate signum in terra,/ clangite buccina in gentibus,/ sanctificate super eam gentes,/ annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez :/ numerate contra eam Taphsar,/ adducite equum quasi bruchum aculeatum./ |
| 28 | Sanctificate contra eam gentes,/ reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,/ cunctamque terram potestatis ejus./ |
| 29 | Et commovebitur terra et conturbabitur,/ quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,/ ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem./ |
| 30 | Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ;/ habitaverunt in præsidiis :/ devoratum est robur eorum,/ et facti sunt quasi mulieres :/ incensa sunt tabernacula ejus,/ contriti sunt vectes ejus./ |
| 31 | Currens obviam currenti veniet,/ et nuntius obvius nuntianti,/ ut annuntiet regi Babylonis/ quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum./ |
| 32 | Et vada præoccupata sunt,/ et paludes incensæ sunt igni,/ et viri bellatores conturbati sunt./ |
| 33 | Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Filia Babylonis quasi area,/ tempus trituræ ejus :/ adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus./ |
| 34 | Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis :/ reddidit me quasi vas inane,/ absorbuit me quasi draco,/ replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me./ |
| 35 | Iniquitas adversum me/ et caro mea super Babylonem,/ dicit habitatio Sion :/ et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem./ |
| 36 | Propterea hæc dicit Dominus :/ Ecce ego judicabo causam tuam,/ et ulciscar ultionem tuam :/ et desertum faciam mare ejus,/ et siccabo venam ejus./ |
| 37 | Et erit Babylon in tumulos,/ habitatio draconum, stupor et sibilus,/ eo quod non sit habitator./ |
| 38 | Simul ut leones rugient ;/ excutient comas veluti catuli leonum./ |
| 39 | In calore eorum ponam potus eorum,/ et inebriabo eos ut sopiantur,/ et dormiant somnum sempiternum,/ et non consurgant, dicit Dominus./ |
| 40 | Deducam eos quasi agnos ad victimam,/ et quasi arietes cum hædis./ |
| 41 | Quomodo capta est Sesach,/ et comprehensa est inclyta universæ terræ !/ quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !/ |
| 42 | Ascendit super Babylonem mare :/ multitudine fluctuum ejus operta est./ |
| 43 | Factæ sunt civitates ejus in stuporem,/ terra inhabitabilis et deserta,/ terra in qua nullus habitet,/ nec transeat per eam filius hominis./ |
| 44 | Et visitabo super Bel in Babylone,/ et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :/ et non confluent ad eum ultra gentes,/ siquidem et murus Babylonis corruet./ |
| 45 | Egredimini de medio ejus, populus meus,/ ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,/ |
| 46 | et ne forte mollescat cor vestrum,/ et timeatis auditum qui audietur in terra :/ et veniet in anno auditio,/ et post hunc annum auditio,/ et iniquitas in terra,/ et dominator super dominatorem./ |
| 47 | Propterea ecce dies veniunt,/ et visitabo super sculptilia Babylonis,/ et omnis terra ejus confundetur,/ et universi interfecti ejus cadent in medio ejus./ |
| 48 | Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,/ et omnia quæ in eis sunt :/ quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus./ |
| 49 | Et quomodo fecit Babylon,/ ut caderent occisi in Israël,/ sic de Babylone/ cadent occisi in universa terra./ |
| 50 | Qui fugistis gladium, venite,/ nolite stare :/ recordamini procul Domini,/ et Jerusalem ascendat super cor vestrum./ |
| 51 | Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :/ operuit ignominia facies nostras,/ quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini./ |
| 52 | Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,/ et visitabo super sculptilia ejus,/ et in omni terra ejus mugiet vulneratus./ |
| 53 | Si ascenderit Babylon in cælum,/ et firmaverit in excelso robur suum,/ a me venient vastatores ejus, ait Dominus./ |
| 54 | Vox clamoris de Babylone,/ et contritio magna de terra Chaldæorum :/ |
| 55 | quoniam vastavit Dominus Babylonem,/ et perdidit ex ea vocem magnam :/ et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ;/ dedit sonitum vox eorum :/ |
| 56 | quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,/ et apprehensi sunt fortes ejus,/ et emarcuit arcus eorum,/ quia fortis ultor Dominus reddens retribuet./ |
| 57 | Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,/ et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus :/ et dormient somnum sempiternum,/ et non expergiscentur, ait Rex/ (Dominus exercituum nomen ejus)./ |
| 58 | Hæc dicit Dominus exercituum :/ Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,/ et portæ ejus excelsæ igni comburentur,/ et labores populorum ad nihilum,/ et gentium in ignem erunt, et disperibunt.] |
| 59 | Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ. |
| 60 | Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. |
| 61 | Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc, |
| 62 | dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo. |
| 63 | Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten, |
| 64 | et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ. |