Jeremiah 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem :/ et in Thecua clangite buccina,/ et super Bethacarem levate vexillum,/ quia malum visum est ab aquilone,/ et contritio magna./ |
| 2 | Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion./ |
| 3 | Ad eam venient pastores et greges eorum ;/ fixerunt in ea tentoria in circuitu :/ pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt./ |
| 4 | Sanctificate super eam bellum :/ consurgite, et ascendamus in meridie :/ væ nobis, quia declinavit dies ;/ quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !/ |
| 5 | Surgite, et ascendamus in nocte,/ et dissipemus domus ejus./ |
| 6 | Quia hæc dicit Dominus exercituum :/ Cædite lignum ejus,/ et fundite circa Jerusalem aggerem./ Hæc est civitas visitationis :/ omnis calumnia in medio ejus./ |
| 7 | Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,/ sic frigidam fecit malitiam suam./ Iniquitas et vastitas audietur in ea,/ coram me semper infirmitas et plaga./ |
| 8 | Erudire, Jerusalem,/ ne forte recedat anima mea a te ;/ ne forte ponam te desertam,/ terram inhabitabilem./ |
| 9 | Hæc dicit Dominus exercituum :/ Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël./ Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum./ |
| 10 | Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?/ ecce incircumcisæ aures eorum,/ et audire non possunt :/ ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,/ et non suscipient illud./ |
| 11 | Idcirco furore Domini plenus sum ;/ laboravi sustinens./ Effunde super parvulum foris,/ et super consilium juvenum simul :/ vir enim cum muliere capietur ;/ senex cum pleno dierum./ |
| 12 | Et transibunt domus eorum ad alteros,/ agri et uxores pariter,/ quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :/ |
| 13 | a minore quippe usque ad majorem/ omnes avaritiæ student,/ et a propheta usque ad sacerdotem/ cuncti faciunt dolum./ |
| 14 | Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,/ dicentes : Pax, pax !/ et non erat pax./ |
| 15 | Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :/ quin potius confusione non sunt confusi,/ et erubescere nescierunt./ Quam ob rem cadent inter ruentes :/ in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus./ |
| 16 | Hæc dicit Dominus :/ State super vias, et videte,/ et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona,/ et ambulate in ea :/ et invenietis refrigerium animabus vestris./ Et dixerunt : Non ambulabimus./ |
| 17 | Et constitui super vos speculatores :/ Audite vocem tubæ./ Et dixerunt : Non audiemus./ |
| 18 | Ideo audite, gentes,/ et cognosce, congregatio,/ quanta ego faciam eis./ |
| 19 | Audi, terra :/ ecce ego adducam mala super populum istum,/ fructum cogitationum ejus :/ quia verba mea non audierunt,/ et legem meam projecerunt./ |
| 20 | Ut quid mihi thus de Saba affertis,/ et calamum suave olentem de terra longinqua ?/ Holocautomata vestra non sunt accepta,/ et victimæ vestræ non placuerunt mihi./ |
| 21 | Propterea hæc dicit Dominus :/ Ecce ego dabo in populum istum ruinas :/ et ruent in eis patres et filii simul ;/ vicinus et proximus peribunt./ |
| 22 | Hæc dicit Dominus :/ Ecce populus venit de terra aquilonis,/ et gens magna consurget a finibus terræ./ |
| 23 | Sagittam et scutum arripiet :/ crudelis est et non miserebitur./ Vox ejus quasi mare sonabit :/ et super equos ascendent,/ præparati quasi vir ad prælium/ adversum te, filia Sion./ |
| 24 | Audivimus famam ejus ;/ dissolutæ sunt manus nostræ :/ tribulatio apprehendit nos,/ dolores ut parturientem./ |
| 25 | Nolite exire ad agros,/ et in via ne ambuletis,/ quoniam gladius inimici,/ pavor in circuitu./ |
| 26 | Filia populi mei, accingere cilicio,/ et conspergere cinere :/ luctum unigeniti fac tibi,/ planctum amarum,/ quia repente veniet vastator super nos./ |
| 27 | Probatorem dedi te in populo meo robustum :/ et scies, et probabis viam eorum./ |
| 28 | Omnes isti principes declinantes,/ ambulantes fraudulenter,/ æs et ferrum :/ universi corrupti sunt./ |
| 29 | Defecit sufflatorium ;/ in igne consumptum est plumbum :/ frustra conflavit conflator,/ malitiæ enim eorum non sunt consumptæ./ |
| 30 | Argentum reprobum vocate eos,/ quia Dominus projecit illos.] |