Jeremiah 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Quis dabit capiti meo aquam,/ et oculis meis fontem lacrimarum,/ et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?/ |
| 2 | Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,/ et derelinquam populum meum,/ et recedam ab eis ?/ quia omnes adulteri sunt,/ ctus prævaricatorum./ |
| 3 | Et extenderunt linguam suam/ quasi arcum mendacii et non veritatis :/ confortati sunt in terra,/ quia de malo ad malum egressi sunt,/ et me non cognoverunt, dicit Dominus./ |
| 4 | Unusquisque se a proximo suo custodiat,/ et in omni fratre suo non habeat fiduciam :/ quia omnis frater supplantans supplantabit,/ et omnis amicus fraudulenter incedet./ |
| 5 | Et vir fratrem suum deridebit,/ et veritatem non loquentur :/ docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;/ ut inique agerent laboraverunt./ |
| 6 | Habitatio tua in medio doli :/ in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus./ |
| 7 | Propterea hæc dicit Dominus exercituum :/ Ecce ego conflabo, et probabo eos :/ quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?/ |
| 8 | Sagitta vulnerans lingua eorum,/ dolum locuta est./ In ore suo pacem cum amico suo loquitur,/ et occulte ponit ei insidias./ |
| 9 | Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,/ aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?/ |
| 10 | Super montes assumam fletum ac lamentum,/ et super speciosa deserti planctum,/ quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,/ et non audierunt vocem possidentis :/ a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt./ |
| 11 | Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,/ et cubilia draconum :/ et civitates Juda dabo in desolationem,/ eo quod non sit habitator./ |
| 12 | Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,/ et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,/ quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,/ eo quod non sit qui pertranseat ?/ |
| 13 | Et dixit Dominus :/ Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,/ et non audierunt vocem meam,/ et non ambulaverunt in ea,/ |
| 14 | et abierunt post pravitatem cordis sui,/ et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :/ |
| 15 | idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Ecce ego cibabo populum istum absinthio,/ et potum dabo eis aquam fellis./ |
| 16 | Et dispergam eos in gentibus/ quas non noverunt ipsi et patres eorum,/ et mittam post eos gladium,/ donec consumantur./ |
| 17 | Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :/ Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :/ et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :/ |
| 18 | festinent, et assumant super nos lamentum :/ deducant oculi nostri lacrimas,/ et palpebræ nostræ defluant aquis./ |
| 19 | Quia vox lamentationis audita est de Sion :/ Quomodo vastati sumus,/ et confusi vehementer ?/ quia dereliquimus terram ;/ quoniam dejecta sunt tabernacula nostra./ |
| 20 | Audite ergo, mulieres, verbum Domini,/ et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,/ et docete filias vestras lamentum,/ et unaquæque proximam suam planctum :/ |
| 21 | quia ascendit mors per fenestras nostras ;/ ingressa est domos nostras,/ disperdere parvulos deforis,/ juvenes de plateis.] |
| 22 | Loquere : [Hæc dicit Dominus :/ Et cadet morticinum hominis/ quasi stercus super faciem regionis,/ et quasi fnum post tergum metentis,/ et non est qui colligat./ |
| 23 | Hæc dicit Dominus :/ Non glorietur sapiens in sapientia sua,/ et non glorietur fortis in fortitudine sua,/ et non glorietur dives in divitiis suis :/ |
| 24 | sed in hoc glorietur, qui gloriatur,/ scire et nosse me,/ quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,/ et judicium, et justitiam in terra :/ hæc enim placent mihi, ait Dominus./ |
| 25 | Ecce dies veniunt, dicit Dominus,/ et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,/ |
| 26 | super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,/ et super filios Ammon, et super Moab ;/ et super omnes qui attonsi sunt in comam,/ habitantes in deserto :/ quia omnes gentes habent præputium,/ omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.] |