Codex Sacra scripture, aligned

Job 10

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 9 11 →
vClementine1592
1 [Tædet animam meam vitæ meæ ;/ dimittam adversum me eloquium meum :/ loquar in amaritudine animæ meæ./
2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;/ indica mihi cur me ita judices./
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,/ et opprimas me opus manuum tuarum,/ et consilium impiorum adjuves ?/
4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?/ aut sicut videt homo, et tu videbis ?/
5 Numquid sicut dies hominis dies tui,/ et anni tui sicut humana sunt tempora,/
6 ut quæras iniquitatem meam,/ et peccatum meum scruteris,/
7 et scias quia nihil impium fecerim,/ cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?/
8 Manus tuæ fecerunt me,/ et plasmaverunt me totum in circuitu :/ et sic repente præcipitas me ?/
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,/ et in pulverem reduces me./
10 Nonne sicut lac mulsisti me,/ et sicut caseum me coagulasti ?/
11 Pelle et carnibus vestisti me ;/ ossibus et nervis compegisti me./
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,/ et visitatio tua custodivit spiritum meum./
13 Licet hæc celes in corde tuo,/ tamen scio quia universorum memineris./
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,/ cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?/
15 Et si impius fuero, væ mihi est ;/ et si justus, non levabo caput,/ saturatus afflictione et miseria./
16 Et propter superbiam quasi leænam capies me,/ reversusque mirabiliter me crucias./
17 Instauras testes tuos contra me,/ et multiplicas iram tuam adversum me,/ et pnæ militant in me./
18 Quare de vulva eduxisti me ?/ qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret./
19 Fuissem quasi non essem,/ de utero translatus ad tumulum./
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?/ dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,/
21 antequam vadam, et non revertar,/ ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :/
22 terram miseriæ et tenebrarum,/ ubi umbra mortis et nullus ordo,/ sed sempiternus horror inhabitat.]