Job 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : |
| 2 | [Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?/ aut vir verbosus justificabitur ?/ |
| 3 | Tibi soli tacebunt homines ?/ et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?/ |
| 4 | Dixisti enim : Purus est sermo meus,/ et mundus sum in conspectu tuo./ |
| 5 | Atque utinam Deus loqueretur tecum,/ et aperiret labia sua tibi,/ |
| 6 | ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,/ et quod multiplex esset lex ejus :/ et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo/ quam meretur iniquitas tua !/ |
| 7 | Forsitan vestigia Dei comprehendes,/ et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?/ |
| 8 | Excelsior cælo est, et quid facies ?/ profundior inferno, et unde cognosces ?/ |
| 9 | Longior terra mensura ejus,/ et latior mari./ |
| 10 | Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,/ quis contradicet ei ?/ |
| 11 | Ipse enim novit hominum vanitatem ;/ et videns iniquitatem, nonne considerat ?/ |
| 12 | Vir vanus in superbiam erigitur,/ et tamquam pullum onagri se liberum natum putat./ |
| 13 | Tu autem firmasti cor tuum,/ et expandisti ad eum manus tuas./ |
| 14 | Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,/ et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,/ |
| 15 | tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;/ et eris stabilis, et non timebis./ |
| 16 | Miseriæ quoque oblivisceris,/ et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis./ |
| 17 | Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;/ et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer./ |
| 18 | Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :/ et defossus securus dormies./ |
| 19 | Requiesces, et non erit qui te exterreat ;/ et deprecabuntur faciem tuam plurimi./ |
| 20 | Oculi autem impiorum deficient,/ et effugium peribit ab eis :/ et spes illorum abominatio animæ.] |