Job 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Job, dixit : |
| 2 | [Ergo vos estis soli homines,/ et vobiscum morietur sapientia ?/ |
| 3 | Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;/ quis enim hæc quæ nostis ignorat ?/ |
| 4 | Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,/ invocabit Deum, et exaudiet eum :/ deridetur enim justi simplicitas./ |
| 5 | Lampas contempta apud cogitationes divitum/ parata ad tempus statutum./ |
| 6 | Abundant tabernacula prædonum,/ et audacter provocant Deum,/ cum ipse dederit omnia in manus eorum./ |
| 7 | Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;/ et volatilia cæli, et indicabunt tibi./ |
| 8 | Loquere terræ, et respondebit tibi,/ et narrabunt pisces maris./ |
| 9 | Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?/ |
| 10 | In cujus manu anima omnis viventis,/ et spiritus universæ carnis hominis./ |
| 11 | Nonne auris verba dijudicat ?/ et fauces comedentis, saporem ?/ |
| 12 | In antiquis est sapientia,/ et in multo tempore prudentia./ |
| 13 | Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;/ ipse habet consilium et intelligentiam./ |
| 14 | Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;/ si incluserit hominem, nullus est qui aperiat./ |
| 15 | Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;/ et si emiserit eas, subvertent terram./ |
| 16 | Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;/ ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur./ |
| 17 | Adducit consiliarios in stultum finem,/ et judices in stuporem./ |
| 18 | Balteum regum dissolvit,/ et præcingit fune renes eorum./ |
| 19 | Ducit sacerdotes inglorios,/ et optimates supplantat :/ |
| 20 | commutans labium veracium,/ et doctrinam senum auferens./ |
| 21 | Effundit despectionem super principes,/ eos qui oppressi fuerant relevans./ |
| 22 | Qui revelat profunda de tenebris,/ et producit in lucem umbram mortis./ |
| 23 | Qui multiplicat gentes, et perdit eas,/ et subversas in integrum restituit./ |
| 24 | Qui immutat cor principum populi terræ,/ et decipit eos ut frustra incedant per invium :/ |
| 25 | palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,/ et errare eos faciet quasi ebrios.] |