Job 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Ecce omnia hæc vidit oculus meus,/ et audivit auris mea, et intellexi singula./ |
| 2 | Secundum scientiam vestram et ego novi :/ nec inferior vestri sum./ |
| 3 | Sed tamen ad Omnipotentem loquar,/ et disputare cum Deo cupio :/ |
| 4 | prius vos ostendens fabricatores mendacii,/ et cultores perversorum dogmatum./ |
| 5 | Atque utinam taceretis,/ ut putaremini esse sapientes./ |
| 6 | Audite ergo correptionem meam,/ et judicium labiorum meorum attendite./ |
| 7 | Numquid Deus indiget vestro mendacio,/ ut pro illo loquamini dolos ?/ |
| 8 | numquid faciem ejus accipitis,/ et pro Deo judicare nitimini ?/ |
| 9 | aut placebit ei quem celare nihil potest ?/ aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?/ |
| 10 | Ipse vos arguet,/ quoniam in abscondito faciem ejus accipitis./ |
| 11 | Statim ut se commoverit, turbabit vos,/ et terror ejus irruet super vos./ |
| 12 | Memoria vestra comparabitur cineri,/ et redigentur in lutum cervices vestræ./ |
| 13 | Tacete paulisper, ut loquar/ quodcumque mihi mens suggesserit./ |
| 14 | Quare lacero carnes meas dentibus meis,/ et animam meam porto in manibus meis ?/ |
| 15 | Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :/ verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam./ |
| 16 | Et ipse erit salvator meus :/ non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita./ |
| 17 | Audite sermonem meum,/ et ænigmata percipite auribus vestris./ |
| 18 | Si fuero judicatus,/ scio quod justus inveniar./ |
| 19 | Quis est qui judicetur mecum ?/ veniat : quare tacens consumor ?/ |
| 20 | Duo tantum ne facias mihi,/ et tunc a facie tua non abscondar :/ |
| 21 | manum tuam longe fac a me,/ et formido tua non me terreat./ |
| 22 | Voca me, et ego respondebo tibi :/ aut certe loquar, et tu responde mihi./ |
| 23 | Quantas habeo iniquitates et peccata ?/ scelera mea et delicta ostende mihi./ |
| 24 | Cur faciem tuam abscondis,/ et arbitraris me inimicum tuum ?/ |
| 25 | Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,/ et stipulam siccam persequeris :/ |
| 26 | scribis enim contra me amaritudines,/ et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ./ |
| 27 | Posuisti in nervo pedem meum,/ et observasti omnes semitas meas,/ et vestigia pedum meorum considerasti :/ |
| 28 | qui quasi putredo consumendus sum,/ et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] |