Job 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,/ repletur multis miseriis./ |
| 2 | Qui quasi flos egreditur et conteritur,/ et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet./ |
| 3 | Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,/ et adducere eum tecum in judicium ?/ |
| 4 | Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?/ nonne tu qui solus es ?/ |
| 5 | Breves dies hominis sunt :/ numerus mensium ejus apud te est :/ constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt./ |
| 6 | Recede paululum ab eo, ut quiescat,/ donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus./ |
| 7 | Lignum habet spem :/ si præcisum fuerit, rursum virescit,/ et rami ejus pullulant./ |
| 8 | Si senuerit in terra radix ejus,/ et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,/ |
| 9 | ad odorem aquæ germinabit,/ et faciet comam, quasi cum primum plantatum est./ |
| 10 | Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,/ atque consumptus, ubi, quæso, est ?/ |
| 11 | Quomodo si recedant aquæ de mari,/ et fluvius vacuefactus arescat :/ |
| 12 | sic homo, cum dormierit, non resurget :/ donec atteratur cælum, non evigilabit,/ nec consurget de somno suo./ |
| 13 | Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,/ et abscondas me donec pertranseat furor tuus,/ et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?/ |
| 14 | Putasne mortuus homo rursum vivat ?/ cunctis diebus quibus nunc milito, expecto/ donec veniat immutatio mea./ |
| 15 | Vocabis me, et ego respondebo tibi :/ operi manuum tuarum porriges dexteram./ |
| 16 | Tu quidem gressus meos dinumerasti :/ sed parce peccatis meis./ |
| 17 | Signasti quasi in sacculo delicta mea,/ sed curasti iniquitatem meam./ |
| 18 | Mons cadens defluit,/ et saxum transfertur de loco suo :/ |
| 19 | lapides excavant aquæ,/ et alluvione paulatim terra consumitur :/ et hominem ergo similiter perdes./ |
| 20 | Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :/ immutabis faciem ejus, et emittes eum./ |
| 21 | Sive nobiles fuerint filii ejus,/ sive ignobiles, non intelliget./ |
| 22 | Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,/ et anima illius super semetipso lugebit.] |