Job 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : |
| 2 | [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,/ et implebit ardore stomachum suum ?/ |
| 3 | Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,/ et loqueris quod tibi non expedit./ |
| 4 | Quantum in te est, evacuasti timorem,/ et tulisti preces coram Deo./ |
| 5 | Docuit enim iniquitas tua os tuum,/ et imitaris linguam blasphemantium./ |
| 6 | Condemnabit te os tuum, et non ego :/ et labia tua respondebunt tibi./ |
| 7 | Numquid primus homo tu natus es,/ et ante colles formatus ?/ |
| 8 | numquid consilium Dei audisti,/ et inferior te erit ejus sapientia ?/ |
| 9 | Quid nosti quod ignoremus ?/ quid intelligis quod nesciamus ?/ |
| 10 | Et senes et antiqui sunt in nobis,/ multo vetustiores quam patres tui./ |
| 11 | Numquid grande est ut consoletur te Deus ?/ sed verba tua prava hoc prohibent./ |
| 12 | Quid te elevat cor tuum,/ et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?/ |
| 13 | Quid tumet contra Deum spiritus tuus,/ ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?/ |
| 14 | Quid est homo ut immaculatus sit,/ et ut justus appareat natus de muliere ?/ |
| 15 | Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,/ et cæli non sunt mundi in conspectu ejus./ |
| 16 | Quanto magis abominabilis et inutilis homo,/ qui bibit quasi aquam iniquitatem ?/ |
| 17 | Ostendam tibi : audi me :/ quod vidi, narrabo tibi./ |
| 18 | Sapientes confitentur,/ et non abscondunt patres suos :/ |
| 19 | quibus solis data est terra,/ et non transivit alienus per eos./ |
| 20 | Cunctis diebus suis impius superbit,/ et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus./ |
| 21 | Sonitus terroris semper in auribus illius :/ et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur./ |
| 22 | Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,/ circumspectans undique gladium./ |
| 23 | Cum se moverit ad quærendum panem,/ novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies./ |
| 24 | Terrebit eum tribulatio,/ et angustia vallabit eum,/ sicut regem qui præparatur ad prælium./ |
| 25 | Tetendit enim adversus Deum manum suam,/ et contra Omnipotentem roboratus est./ |
| 26 | Cucurrit adversus eum erecto collo,/ et pingui cervice armatus est./ |
| 27 | Operuit faciem ejus crassitudo,/ et de lateribus ejus arvina dependet./ |
| 28 | Habitavit in civitatibus desolatis,/ et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ./ |
| 29 | Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,/ nec mittet in terra radicem suam./ |
| 30 | Non recedet de tenebris :/ ramos ejus arefaciet flamma,/ et auferetur spiritu oris sui./ |
| 31 | Non credet, frustra errore deceptus,/ quod aliquo pretio redimendus sit./ |
| 32 | Antequam dies ejus impleantur peribit,/ et manus ejus arescent./ |
| 33 | Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,/ et quasi oliva projiciens florem suum./ |
| 34 | Congregatio enim hypocritæ sterilis,/ et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt./ |
| 35 | Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,/ et uterus ejus præparat dolos.] |