Codex Sacra scripture, aligned

Job 16

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 15 17 →
vClementine1592
1 Respondens autem Job, dixit :
2 [Audivi frequenter talia :/ consolatores onerosi omnes vos estis./
3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?/ aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?/
4 Poteram et ego similia vestri loqui,/ atque utinam esset anima vestra pro anima mea :/
4a 16:5 consolarer et ego vos sermonibus,/ et moverem caput meum super vos ;/
5 16:6 roborarem vos ore meo,/ et moverem labia mea, quasi parcens vobis./
6 16:7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,/ et si tacuero, non recedet a me./
7 16:8 Nunc autem oppressit me dolor meus,/ et in nihilum redacti sunt omnes artus mei./
8 16:9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,/ et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi./
9 16:10 Collegit furorem suum in me,/ et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :/ hostis meus terribilibus oculis me intuitus est./
10 16:11 Aperuerunt super me ora sua,/ et exprobrantes percusserunt maxillam meam :/ satiati sunt pnis meis./
11 16:12 Conclusit me Deus apud iniquum,/ et manibus impiorum me tradidit./
12 16:13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :/ tenuit cervicem meam, confregit me,/ et posuit me sibi quasi in signum./
13 16:14 Circumdedit me lanceis suis ;/ convulneravit lumbos meos :/ non pepercit, et effudit in terra viscera mea./
14 16:15 Concidit me vulnere super vulnus :/ irruit in me quasi gigas./
15 16:16 Saccum consui super cutem meam,/ et operui cinere carnem meam./
16 16:17 Facies mea intumuit a fletu,/ et palpebræ meæ caligaverunt./
17 16:18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,/ cum haberem mundas ad Deum preces./
18 16:19 Terra, ne operias sanguinem meum,/ neque inveniat in te locum latendi clamor meus :/
19 16:20 ecce enim in cælo testis meus,/ et conscius meus in excelsis./
20 16:21 Verbosi amici mei :/ ad Deum stillat oculus meus :/
21 16:22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,/ quomodo judicatur filius hominis cum collega suo./
22 16:23 Ecce enim breves anni transeunt,/ et semitam per quam non revertar ambulo.]
23